# Sententiae Libri III 1.1.303-311

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.303-1.1.311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.303

14.5. Mediator Dei atque hominum, bomo Christus Iesus,quamuis aliud sit ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre. Ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse de Patre sine matre, ipse de matre sine Patre; ipse conditoris templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris. Manens unus de utroque et in utraque natura nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus.
14.6. Ideo Deus in homine uenit, quia per se ipsum ab hominibus cognosci non potuit. Sed unde nobis consuluit, inde despectionem tulit, quia infirmitatem quam pro nobis suscepit, homo superbus despexit. Ob hoc infirma et stulta mundi elegit, ut fortiora et sapientiora per qua non cognoscebatur confunderet.
14.7. Sicut cibum fortem inualidus infans capere non potest nisi a matre prius editum, in lactis sucum uertatur, ut, quod in cibo non potuit uti, sugendo potetur in lacte per carnem, ita et nos, dum essemus infirmi ad conspiciendam Verbi aeternitatem, factum est ipsum Verbum caro, ut enutriti per carnem fortioresque effecti, cibum solidum, id est uerum Deum, cum Patre sempiternum, contemplando, ut angeli, satiemur.
14.8. Prima Dei dona esse qua nos nobis reos esse ostendit, qui, dum iaceremus sub reatu culpae, iustos nos esse credebamus. Venit, patefecit uulnus, conposuit semetipsum et de sua morte nobis medicinam aptauit, ut non esset ostensor tantum uulneris, sed sanator.
14.9. Primum ad Hierusalem uenit Christus, sicut et ipse ait: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel. Ad populum enim Israel prius uenit, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit dicens: Primus ad Sion dicit "ecce adsum" et Hierusalem euangelistam dabo, et uidi et non erat, neque ex istis, quisquam qui inierit consilium, et interrogatus responderet uerbum. Sed quia ad gentes transiuit, sequitur: Ecce seruus meus, suscipiam eum, electus meus; conplacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus profert.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
