# Sententiae Libri III 1.1.31-47

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.31-1.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.31

III. Quod invisibilis sit Deus.
3.1a. Dum de Deo loquens scriptura plerumque dicat ecce Deus, non quasi uisibilem ostendit, sed ubique esse praesentem significat, per id quod dicit ecce Dominus; uel quod magnitudinem diuinitatis eius nullus possit sensus adtingere, etiam nec angelicus.
3.1b. Quamuis usque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, uidere tamen eius essentiam plene non ualet, quam nec ipsa perfectio angelica in totum adtingit scire, secundum apostolum qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, ut subaudias etiam angelorum. Sola enim Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Trinitate persona.
3.2a. Intellegibiliter quodam miro modo Dei essentia sciri potest dum esse creditur. Opus uero eius, quod utique aequari ei non potest, et iudicia a nullo penitus sciuntur.
3.2b. Dei secreta iudicia non posse sensu penetrari, uel angelico uel humano. Et ideo, quia occulta sed iusta sunt, tantundem uenerari ea opus est et timere, non discutere aut inquirere, secundum apostolum qui ait: Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?
IIII. Quod ex creature pulchritudine agnoscator Creator.
4.1. Saepe ad incorpoream Creatoris magnitudinem, creaturarum corporea magnitudo conponitur, ut magna considerentur ex paruis, et ex uisibilibus inuisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine factorum effector operum agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex quadam subdita et creata specie boni.
4.2a. Sicut ars in artificem retorquet laudem, ita rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior, ex ipsa operis conditione monstratur.
4.2b. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae, pulchritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intellegi, ut ipsis uestigiis reuertatur homo ad Deum quibus auersus est, ut, quia per amorem pulchritudinis creaturae a Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad Creatoris pulchritudinem reuertatur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
