# Sententiae Libri III 1.1.375-389

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.375-1.1.389. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.375

16.9. Heretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore uehementi, ne ad unitatem ecclesiae ueniant decertantur. De quibus per prophetam congrue dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent laborauerunt.
16.10a. Dum uicissim heretici mutuo se lacerant, quando alterutrum sese in proprias sectas inducent, sic tamen inuicem sese conlidunt, ut contra ecclesiam pari erroris spiritu decertentur et qui inuicem sunt diuisi, in aduersitate ecclesiae simul existunt uni.
16.10b. Eis qui, pro quod tantum ualeant hereses, uidentur habere ueritatem, hoc respondendum est: nunc ideo saluti proponendi sunt morbi, quia plerumque ita generaliter mundum occupant, ut parum saluti locum relinquant?
16.11. Non posse hereticos habere ueniam, nisi per ecclesiam catholicam, sicut et amici Iob non per se placare Deum sibi potuerunt, nisi pro eis Iob sacrificium obtulisset.
16.12. Opera bona quae heretici faciunt, et iustitia eorum nihil eis prodest, testante Domino per Hieremiam: Quia mei oblitus es, ecce ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi.
16.13. Heretici quamuis legem et prophetas adimpleant, ex eo tamen quod catholici non sunt, non est Deus in eorum conuentibus, ipso Domino testante: Si steterit Moyses et Samuhel coram me, non est anima mea ad populum istum: eice eos a facie mea et egrediantur. Per Moysen quippe et Samuhel legem accipe et prophetas, quos quamuis heretici opere implere contendant, propter erroris tamen impietatem, a uultu Dei proiciuntur, et a iustorum coetibus separantur.
16.14. Paganus et hereticus, ille quia nunquam fuit cum Dei populo, iste quia recessit a Dei populo, uterque recedentes a Christo, ad diaboli pertinent corpus.
16.15. Qui ab idolatria ad iudaismum uel heresem transeunt, iuxta prophetam de malo ad malum labuntur, et Dominum non cognouerunt, quia de infidelitatis errore, in errorem alium transierunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
