# Sententiae Libri III 1.1.391-405

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.391-1.1.405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.391

16.16. Cuius doctrinam quisque sequitur, huius et filius nuncupatur; sicut et per prophetam Amorreum patrem et Cetheam matrem esse Israheli Dominus dicit, non utique nascendo, sed imitando, sic et, in meliorem partem, filii Dei nuncupantur qui praecepta Dei custodiunt. Vnde et nos non natura sed adoptione clamamus Deo dicentes: Pater noster qui es in caelis.
16.17. Non solum tantum natiuitate, sed etiam imitatione filios posse alicuius uocari; nam Iudaei secundum carnem filii Abrahae, secundum conuersationem filii diaboli nuncupantur. Ac per hoc illi sunt semen Abrahae qui eius imitantur fidem, non qui ex eius generati sunt carne.
16.18. De errore auctoris trahitur a quibusdam et nomen et culpa, ut ipsius uocabulo censeatur cuius errorem et sequitur, sicut ecclesiae Pergami in Apocalypsin dicitur: Habes tenentes doctrinam Balaam et Zezabel. Doctrinam igitur Balaam dicitur habere Tiatiris propter imitationem non propter praesentiam corporalem.
XVII. De gentilibus.
17.1. Philosophi gentium, non sicut oportet Deum quaerentes, in angelos inciderunt praeuaricatores, factusque est illis mediator diabolus ad mortem, sicut nobis Christus ad uitam.
17.2. Multum mundi philosophi praedicantur in dimensione temporum cursuque siderum, ac discussione elementorum, et tamen hoc non nisi a Deo habuerunt. Volando enim superbe ut aues, aerem, et, emergentes in profundum, ut pisces, mare, et, ut pecora gradientes, terram descripserunt. Verumtamen tota mente auctorem eorum intellegere noluerunt.
17.3. Quare non possunt animalia bruta interrogare? quia nesciunt ratiocinare; ideo non dissimiles gentiles homines animalibus, qui talia non considerantes, et ipsa amplius diligentes, usque ad eorum cultum euanuerunt.
17.4. Via Christus est. Si quis in ea non graditur, non est quomodo ueniat ad Deum. Philosophi autem mundi utique Deum cognouerunt, sed quia displicuit illis humilitas Christi, in inuio transierunt, et non in uia. Ideoque euanescentes, gloriam Dei in mendacio mutauerunt, et rectitudinem uiae relinquentes, in anfractus inciderunt errorum.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
