# Sententiae Libri III 1.1.407-423

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.407-1.1.423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.407

17.5. Primum unicuique est scire quod appetat, secundum uero est ut id quod appetit adprehendat. Inperfecta quippe sapientia est quo tendas scire, et nescire iter per quod expediat ire. Quid enim prodest, si quis famis tempore ubertatis regionem uideat, et uiam per quam ad illam pergat ignorat? Ecce patriam quisque quaerit, sed uiam perdidit, errando graditur, non proficiendo, quantoque plus ambulat, tanto magis ab eo quod quaerit elongat.
17.6. Qui uiam regiam, hoc est Christum, deserit, etsi uideat ueritatem, a longe uidet, quia, nisi per uiam, non est quomodo ad eam propinquet. Quod si gradiens per desertum leonem incurrerit semetipsum redarguat, dum in diaboli faucibus haeserit.
XVIIII. De lege.
18.1. Item uia per quam itur ad Christum lex est, per quam uadunt ad Deum hii qui[bus], ut est, intellegunt eum.
18.2. Sanctarum scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt, ad quos, dum quisque iustorum conscendit, pascuae indeficientis refectionem inuenisse congaudet.
18.3. In scripturis sanctis, quasi in montibus excelsis, et uiri perfecti habent sublimia intellegentiae, quibus gressus contemplationis quasi cerui erigant, et simplices quasi parua animalia inueniunt modicos intellectus, ad quos humiles ipsi refugiant.
18.4. Scriptura sacra infirmis et sensu paruulis, secundum historiam, humilis uidetur in uerbis; cum excellentioribus autem uiris altius incedit, dum eis sua mysteria pandit, ac per hoc utrisque manet communis et paruulis et perfectis.
18.5. Scriptura sacra pro uniuscuiusque lectoris intellegentia uariatur, sicut manna quae populo ueteri pro singulorum delectatione uarium dabat saporem; iuxta sensuum enim capacitatem, singulis sermo dominicus congruit; et dum sit pro uniuscuiusque intellectu diuersus, in se tamen permanet unus.
18.6. Ideo in libris sanctis quaedam obscura, quaedam aperta repperiuntur ut intellectus lectoris et studium augeatur. Nam si cuncta paterent, statim intellecta uilescerent. Rursus, si cuncta clausa existerent, confestim diffidentiam gignerent. Ne ergo de obscuris desperatio fiat, ea quae manifesta sunt satiant, et ne de intellectis fastidium existat, ea quae clausa sunt desiderium excitant. Nam pleraque, quanto magis latent, tanto magis exercitium praebent.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
