# Sententiae Libri III 1.1.425-437

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.425-1.1.437. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.425

18.7. In scripturis sanctis, saepe ea quae futura sunt, quasi facta narrantur, sicut est illud: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. Sed cur futura quasi praeterita scribuntur, nisi quia ea quae adhuc facienda sunt in opere, iam facta sunt in diuina praedestinatione. Nobis igitur temporaliter accidunt, quae conditori omnium sine tempore prouidentur.
18.8. Propterea prophetia rerum futurarum gesta praesentibus miscet rebus, ut ita credantur ilia futura, quemadmodum ista cernuntur esse conpleta. More enim suo per praesentia de futuris loquitur, sicut in persona Hierusalem de ecclesia, et sicut in persona Effraim de hereticis.
18.9. Pro factis diuinis plerumque et dicta ponuntur, idcirco quia non operatione manuum Deus, sed dicendi imperio operatur, sicut scriptum est: Dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt.
18.10. Quod in scripturis sacris una bis repetitur sententia, aut confirmationis causa est, aut mysterii, sicut lex et gratia, sicut initium et perfectio, sicut bonum et melius.
18.11. Lex diuina in tribus distinguitur partibus, id est in historia, in praeceptis et in prophetis. Historia est in his quae gesta sunt, praecepta in his quae iussa sunt, prophetia in his quae futura pronuntiata sunt.
18.12. Lex diuina triplici sentienda est modo: primo ut historice, secundo ut tropologice, tertio ut mystice intellegatur. Historice namque iuxta litteram, tropologice iuxta moralem scientiam, mystice iuxta spiritalem intellegentiam. Ergo sic historiae oportet fidem tenere, ut eam et moraliter debeamus interpretare, et spiritaliter intellegere.
18.13-14. Tria et septem, decem praecepta sunt, sed tria ad amorem Dei pertinent, septem ad homines. Illa tria quae ad Deum pertinent, in una tabula scripta fuerunt; reliqua septem in secunda. In prima tabula trium mandatorum hoc primum est: Diliges Dominum Deum tuum. In secunda: Honora patrem tuum et matrem. - Hinc est quod et Saluator scribae interroganti ait quod praeceptum est primum in lege: Audi Israhel, Dominus Deus tuus Deus unus est; hoc primum est. Secundum uero simile huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Vnum namque praeceptum de prima tabula dixit quod ad Dei pertinet amorem; alterum uero de alia tabula, quod ad hominis pertinet dilectionem.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
