# Sententiae Libri III 1.1.479-493

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.479-1.1.493. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.479

22.5. Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia, qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest, neque enim dici regeneratio in eum poterit, quem generatio non praecessit.
22.6. [Qui intra ecclesiam non ex dignitate ecclesiae uiuunt, sed fidem quam uerbo tenent operibus destruunt, de ipsis legitur: Multiplicati sunt super numerum, ut subaudias in regno praedestinatorum. ]
22.7. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nihil ad emundationem proficere sibi, dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? Et apostolus: Probet, inquit, se homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
XXIIII. De martyrio.
23.1. Dei seruus aduersitate ulla non frangitur, sed pro ueritatis defensione ultro se certamini offert, nec unquam pro ueritate diffidit.
23.2. Saepe ex discipulis ad martyrium eliguntur qui suos doctores ad coronam praecedunt, et qui sunt ordine postremi fiunt nonnumquam in certamine primi.
23.3. Vir sanctus ultro se in agone pro certamine debet offerre iustitiae. Sed tamen si agonis fructum uident uberrimum, non debent declinare laboris periculum. Quod si maior est labor quam animarum lucrum, declinandus est labor quem minimum comitatur augmentum. Vtrumque enim facit apostolus qui et periculis se ultro dedit ubi maximum animae lucrum uidit, et sapienter se periculo abstulit, in quo potiorem laborem quam lucrum esse praespexit. Vltro se Paulus apud Ephesum periculis obtulit, quia potiorem periculo lucrum uidit. Damasceno autem ideo a periculo subtrahit semetipsum, quia nullum periculi ipsius arbitratus est fructum.
23.4. Disce quomodo se ad martyrium offerat quisque ultro, uel quomodo, iuxta sententiam Dei, cingatur ab altero, et quo non uult ipse ducatur, nisi quod et propter gloriam futuram de certamine iustus gaudet, et propter passionis uiolentiam refugit subire quod dolet.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
