# Sententiae Libri III 1.1.49-63

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.49-1.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.49

4.3. Quibusdam gradibus intellegentiae per creaturam progreditur homo ad intellegendum Deum Creatorem, id est ab insensibilibus surgens ad sensibilia, a sensibilibus surgens ad rationabilia, a rationabilibus surgens ad Creatorem. Intellegibilia per se conlaudant Deum; inrationabilia et insensibilia non per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum laudamus; sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eandem laudem earum parturit causa.
4.4. Dixerunt antiqui quod nihil tam hebes sit quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur ubi se uita non sentit.
V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur.
5.1a. Nostro usu Deus zelare dicitur uel dolere. Horum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est apud quem tranquillitas summa est.
5.1b-2. Non ita est praecipitanda mentis sententia ut credamus posse Deo furoris uel mutationis accidere perturbationem, sed ipsam aequitatem iustitiae qua reos punit iracundiam sacra lectio nominauit, quoniam quod iudicantis aequum est, furor est et indignatio patientis. - Ita ergo intellegere opus est et alias passiones quas de affectione humana ducit scriptura ad Deum, ut et iuxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intellegatur, nostrae locutionis more et mutabilitatis genere appelletur.
5.3. Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut, quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuet. Vnde et membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur, et passionum indigna dici de se uoluit, quatenus ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit nobis consurgeremus ei.
5.4a. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit. Quem reuera iuxta propriam substantiam inuisibilem esse et incorporeum constat.
5.4b-6. Plerumque de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen in Deo non sunt, quia in propria natura incorporeus est et incircumscriptus, sed pro efficientiis causarum, rerum in ipso species scribuntur, ut, quia omnia uidet, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod auertitur, ambulat; pro eo quod expectat, stat. - Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum: sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod et propheta dicit: Iurauit Dominus exercituum per animam suam, non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. Et alibi, simili figura, et uermis et scarabeus intellegitur. - Nec mirum si uilibus significationibus figuretur qui usque ad nostrarum passionum, seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. Nam et Christus agnus, non pro natura, sed pro innocentia, et leo pro fortitudine, non pro natura; et serpens pro morte et sapientia, non pro natura scribitur. Nam et in propheta plaustri portantis faenum species ducitur ad Deum. Et haec omnia ideo per figuram Christus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
