# Sententiae Libri III 1.1.495-513

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.495-1.1.513. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.495

23.5. Accipe exemplum adeundi sub trepidatione martyrii de usu bellandi, in quo exercitatus quisque in proelio et per audaciam certamen adgreditur, et per timorem cunctatione mouetur.
23.6. Item accipe exemplum martyrii de reparatione humani corporis ad salutem, dum quisque et de spe reparationis gaudet, et de incisionibus seu amarissimis poculis maeret.
XXV. De sanctorum miraculis.
24.1. Etsi apostolis irtus data est signorum propter fidem gentium nutriendam, ecclesiae tamen data est uirtus operum pro eandem fidem ornandam, et tamen in ipsis apostolis plus erat mirabilis uirtus operum quam uirtus signorum. Ita nunc et in ecclesia plus est bene uiuere quam signa facere.
24.2. Quod nunc ecclesia non ea miracula faciat quae sub apostolis faciebat, ea causa est quia tunc oportebat mundum miraculis credere, nunc uero iam credentem oportet bonis operibus coruscare, nam ideo tunc signa fiebant exterius, ut interius fides roboraretur.
24.3. Iam in fide miracula quicumque requirit, uanam gloriam ut laudetur quaerit. Scriptum est enim: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. Ecce signum non est fidelibus necessarium qui iam crediderunt, sed infidelibus ut conuertantur. Nam Paulus, pro non credentium infidelitate patrem Publii de infirmitate febrium uirtutibus curat; infirmantem uero Timotheum fidelem, non oratione sed medicinaliter temperat, ut noueris miracula pro incredulis, non pro fidelibus fieri.
24.4a. Antequam Antichristus appareat, uirtutes ab ecclesia et signa cessabunt, quatenus eam quasi abiectiorem persequatur audacius.
24.4b. Ob hanc utilitatem cessabunt sub Antichristo ab ecclesia miracula et uirtutes,ut per hoc sanctorum clareat patientia et reproborum qui scandalizabuntur leuitas ostendatur, et persequentium audacia ferocior efficiatur.
XXVI. De Antichristo et eius signis.
25.1-2. Omnis qui secundum professionis suae normam aut non uiuit aut aliter docet, Antichristus est. - Plerique autem Antichristi tempora non uisuri sunt, et tamen in membris Antichristi inueniendi sunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
