# Sententiae Libri III 1.1.515-527

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.515-1.1.527. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.515

25.3. Antequam ueniat Antichristus, multa eius membra praecesserunt, et prauae actionis merito caput proprium praeuenerunt secundum apostoli sententiam qui iam iniquitatis mysterium operare illum adfirmat, etiam antequam reueletur.
25.4. Magnitudo signorum faciet sub Antichristo ut electi, si fieri potest, in errorem mittantur. Sed si electi, quomodo sunt in errorem mittendi? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum, non tamen deiciendi sunt ab stabilitate sua terrorum inpulsu atque signorum. Vnde et ideo ponitur si fieri potest, quia electi perire non possunt, sed cito resipiscentes, cordis errorem religione coercebunt, scientes praedictum a Domino esse ut, dum hoc fecerint aduersarii, non conturbentur sancti.
25.5. Tam mira facturus est prodigia et signa dum uenerit Antichristus, ut etiam electis quoddam cordis gignatur scrupulum. Quod tamen cito exsuperet in illis ratio, per quam scient in deceptione reproborum et electorum probatione eadem fieri signa. In quo tempore per patientiam gloriosi erunt sancti, non per miracula sicut martyres fuerunt priores. Illi enim et persecutores sustinebunt et facientes prodigia. Proinde et durius bellum sustinebunt, quia non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes dimicaturi sunt.
25.6. Grauius sub Antichristi temporibus contra ecclesiam desaeuiet synagoga quam in ipso aduentu saluatoris christianos est persecuta.
25.7. Dum in martyres diabolus iam exercuerit magnam crudelitatem etiam ligatus, crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando etiam erit soluendus. Nam si tanta ligatus facere potuit, quanta solutus faciet?
25.8. Quanto propinquius finem mundi diabolus uidet, tanto crudelius persecutiones exercet, ut, quia se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet, cum quibus gehennae ignibus addicatur.
25.9. Quanto breue tempus uidet sibi restare diabolus ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira mouetur, diuina iustitia permittente, ut glorificentur iusti, sordidentur iniqui, et ut diabolo durior crescat damnationis sententia.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
