# Sententiae Libri III 1.1.529-547

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.529-1.1.547. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.529

XXVII. De resurrectione.
26.1. Inchoatio pacis sanctorum est in hac uita, non perfectio. Tunc autem erit plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem, absorta carnis infirmitate, conualuerint.
26.2. Resurrectio mortuorum, ut apostolus ait, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi futura est, in aetate scillicet iuuentutis, quae profectum non indiget, et absque inclinatione defectus, in perfectione ex utraque parte, et plena est et robusta.
26.3. Quamuis nunc filiorum Dei nomine homines fideles uocentur, tamen ex eo quod hanc seruitutem corruptionis patiuntur, adhuc iugo seruitutis addicti, sunt accepturi plenam filiorum Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit incorruptionem.
26.4. Nunc Deus per speculum agnoscitur; in futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum uidere conatur.
26.5. In hac uita electorum numerum ad dexteram pertinentium et reproborum qui ad sinistram ituri sunt ecclesiam Dei conpleri. In fine autem saeculi zizaniam a frumento disiungi.
XXVIII. De iudicio.
27.1. Iudicii diem nouit Christus, sed in euangelio dicere et scire discipulos noluit. Nam dum dicat idem Dominus per prophetam: Dies ultionis in corde meo, indicat se non nescire, sed nolle indicare.
27.2. De domo Domini, sicut scriptum est, incipit iudicium, quando electi, id est domus Dei, hic per flagella iudicantur. Impii uero illuc ad damnationem iudicandi sunt. Vnde et sequitur: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt?
27.3. Ad districti examen iudicis, nec iustitia iusti secura est, nisi pietate diuina, ut et ipsa iustitia qua quisque iustus est, Deo iustificante, iustificetur. Alioquin apud Deum et ipsa peccatum est. Inde est quod ait Iob: Et innocentem et impium ipse consumit. Consumitur quippe a Deo innox, quando ipsa innocentia liquidius requisita et diuinae innocentiae conparata nihil efficitur, nisi et ibi misericordiae pietate homo iustificetur. Consumitur item a Deo impius, quando examinis diuini subtilitate requiritur, eiusque detecta impietas iudicata damnatur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
