# Sententiae Libri III 1.1.549-561

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.549-1.1.561. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.549

27.4. Consumitur innox et impius simul fine carnis, non poena damnationis.
27.5. Doctus pariter et indoctus moriuntur, sed morte carnis, non poena damnationis. Omnia autem pergunt ad unum locum, dum morte corporali in terram et iustus et impius reuertuntur. Retributio autem dissimilis, sicuti per eundem Salomonem dicitur: Quid plus habet sapiens ab stulto, nisi quod illuc pergit ubi uita est? Ergo omnes in terram pariter redeunt, nam ubi uita est, non pariter pergunt.
27.6. [Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne ueritatem uideat; aut dum in fine damnabitur, ut debitas poenas exsoluat. ]
27.7. Geminum est diuinum iudicium: unum quo et hic iudicantur homines et in futuro; alterum quo propterea hic iudicantur, ne illuc iudicentur. Ideoque quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena; quibusdam uero hic inchoat damnatio, et illuc perfecta speratur perditio.
27.8. In iudicio, reprobi humanitatem Christi, in qua iudicatus est, uidebunt ut doleant. Diuinitatem uero eius non uidebunt ne gaudeant. Quibus enim diuinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur.
27.9. Pro diuersitate conscientiarum et mitis apparebit in iudicio Christus electis et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem et iudicem habebit, ut manente in sua tranquillitate Christo, illis solis terribilis apareat quos conscientia in malis accusat.
27.10-11. Duae sunt differentiae uel ordines hominum in iudicio, hoc est electorum et reproborum. Qui tamen diuiduntur in quattuor. Perfectorum ordo unus est qui cum Domino iudicat, et alius qui iudicatur. Vtrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hii, qui intra ecclesiam sunt mali, iudicandi sunt et damnandi. Qui uero extra ecclesiam inueniendi sunt, non sunt iudicandi, sed tantum damnandi. - Primus igitur ordo eorum qui iudicantur et pereunt opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui iudicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non iudicantur et pereunt opponitur illius ordini perfectorum in quo sunt hii qui non iudicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui iudicantur et regnant illius ordini est contrarius de quo sunt qui iudicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non iudicantur et regnant opponitur illi contrario ordini quo illi sunt qui non iudicantur et pereunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
