Latin
Book 1, lines 1.1.583-1.1.597
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.583-597
Not analysed yet
29. 4. Impii ex hoc durius in iudicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo uisuri sunt iustos gloriae beatitudinem meruisse.
29. 5. Cunctis uidentibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium bonorum angelorum et hominum, cum eis qui de parte eius erunt, in ignem aeternum mittendus est
29. 6. Dum sublatus fuerit diabolus ut damnetur, multi electi, qui in corpore sunt inueniendi, Domino ad iudicium ueniente, metu concutiendi sunt, uidentes tali sententia impium esse punitum. Quo terrore purgandi sunt, quia, si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quo diabolum damnari conspiciunt, purgabuntur. Hinc est quod ait Iob: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli et exterriti purgabuntur.
29. 7. Multos posse perire ex eis in die iudicii, qui nunc electi esse uidentur et sancti, docente propheta: Vocabit Dominus iudicium ad ignem, et deuorabit abyssum multam, et comedet partem domus. Pars quippe domus deuorabitur, quia illos etiam infernus obsorbebit, qui nunc se in praeceptis caelestibus gloriantur. De quibus et Dominus dicit: Multi dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in tuo nomine demonia eiecimus, uirtutes multas fecimus?" Tunc confitebor illis: "quia nunquam noui uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nescio qui estis".
XXXI. De gloria sanctorum.
30. 1. Non faciet in futurum cor miserum iustorum conpassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullum tribuatur introitum.
30. 2-3. Sicut conparatus color candidus nigro colori fit pulchrior, ita et sanctorum requies, conparata damnationi malorum, gloriosior erit; -sic iustitia iniustitiae; sic uirtus uitio. Crescit ergo sanctorum gloria, dum debita damnantur impii poena.
30. 4. Post resurrectionem, sanctis in carne promissa est caelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus et unus in se et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit et nos ascensuri sumus.