# Sententiae Libri III 1.1.93-107

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.93-1.1.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.93

VIII. De mundo.
8.1. Mundus ex rebus uisibilibus, sed tamen inuestigabilibus constat. Homo autem ex rerum uniuersitate conpositus, alter in breui quodammodo creatus est mundus.
8.2. Ratio mundi de uno consideranda est homine. Nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo uergitur, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore, deficit, quia unde homo atque mundus crescere uidetur, inde uterque minuitur.
8.3. Frustra dicitur per tanta retro tempora Deo uacanti noua pro mundo faciendo orta fuisse cogitatio, quando in suo maneret aeterno consilio huius mundi constructio, nec tempus ante principium, sed aeternitas fuerit. Tempus uero a substitutione creaturae, non creatura coepit a tempore.
8.4. Quidam aiunt: "Quid faciebat Deus antequam caelum faceret? Cur noua uoluntas in Deo ut mundum conderet orta est?". Sed noua in Deo uoluntas exorta non est, quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen ratione et consilio semper erat.
8.5. Dicunt quidam quia subito uoluit Deus facere mundum, quod ante non fecit, uoluntatem Dei inmutari arbitrantes, qui aliquando uoluit quod aliquando non uoluit. Quibus respondendum est: "uoluntas Dei Deus est, quia non ipse aliud est, aliud uoluntas eius, sed hoc est illi uelle quod ipse est, et quod ipse est utique aeternus et incommutabilis est. " Hoc est ergo uoluntas eius.
8.6. Materies, ex qua formatus est mundus, origine non tempore res a se factas praecessit, ut sonus cantum. Prior enim est sonus cantu, quia suauitas cantilenae ad sonum uocis, non sonus pertinet ad suauitatem. Ac per hoc utrumque simul sunt, sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est sonus.
8.7. Materia ex qua caelum terraque formata est, ideo informis uocata est, quia nondum ex ea formata erant quae formari restabant. Verum ipsa materia ex nihilo facta erat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
