# Sententiae Libri III 2.1.135-149

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.135-2.1.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.135

6.3. Quamuis iustorum conuersatio in hac uita probabilis sit, incertum tamen hominibus esse ad quem sint finem praedestinati, sed omnia reseruari futuro examini.
6.4. Mira dispositio est supernae distributionis per quam hic iustus amplius iustificatur, impius amplius sordidatur; malus ad bonum aliquando conuertitur, bonus ad malum aliquando reflectitur. Vult quis esse bonus, et non ualet; uult esse alter malus et non permittitur interire; datur ei qui uult esse bonus; alius nec uult nec ei datur ut sit bonus. Iste nascitur in errore et moritur; ille in bono quo coepit usque in finem perdurat. Tandiu iste stat quousque cadat; ille diu male uiuendo in fine saluatur respectusque conuertitur.
6.5. Vult prodesse in bono iustus, nec praeualet; uult nocere malus, et ualet; iste uult Deo uacare, et saeculo inpeditur; iste negotiis inplicari cupit nec perficit.
6.6. Dominatur malus bono, bonus damnatur pro impio, impius honoratur pro iusto. Et in hac tanta obscuritate non ualet homo diuinam perscrutare dispositionem, et occultum praedestinationis perpendere ordinem.
VII. De conversis.
7.1-2. Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseuerantibus datur, sicut scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. � Tunc enim placet Deo nostra conuersio, quando bonum quod inchoamus perseueranti fine conplemus. Nam sicut scriptum est: uae bis qui sustinentiam perdiderunt, id est opus bonum non consummauerunt.
7.3. Indulgentia peccatorum sciendum ubi, quando uel qualibus datur. Vbi quippe, nisi intra ecclesiam catholicam? quando, nisi ante uenturi exitus diem? quia ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Qualibus, nisi conuersis qui per humilitatem ad paruulorum transeunt imitationem? De quibus dicitur: Talium est regnum caelorum.
7.4-5. Nemo perpendere potest quanti sit ponderis in iustitia, uel quanti fulgoris radio iustitia clareat, nisi quis prius toto mentis nisu conuertatur ad Deum, quatenus ipso lumine quo inlustratur, et suam foeditatem agnoscat, et lumen quod caeco corde non intuebatur intellegat. � Tunc autem inadtingibilem intellegi posse iustitiam, dum eam quisque sequi conuersus temptauerit, quia lux non intellegitur nisi cum uidetur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
