# Sententiae Libri III 2.1.151-161

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.151-2.1.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.151

7.6. Iudicium quod in hominis potestate consistit conuersionis est gratia per quam nosmetipsos iudicamus, quando flentes mala nostra punimus et bono quod ex Deo nobis est solidius inhaeremus.
7.7. Tripertitum describitur esse uniuscuiusque conuersi profectum, id est primum corrigendi a malo, secundum faciendi bonum, tertium consequendi boni operis praemium. Nam quod ait propheta: Solue fasciculos deprimentes, mali est emendatio. Quod uero adiecit: Frange esurienti panem tuum, operis boni est actio. In eo uero quod subiungit: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, operis boni est retributio; ergo non proficit facere bonum, nisi correctum fuerit malum, nec poterit quisquam ad contemplationem Dei proficere nisi se prius in bonis studuerit actibus exercere.
7.8. Multis modis terret Deus homines ut uel sero conuertantur, atque exinde magis erubescant quod tandiu expectati sunt ut redirent. Nam nunc minis, nunc plagis, nunc reuelationibus quosdam concutit, ut qui uoluntate conuerti despiciunt commoti terroribus corrigantur.
7.9-10. Plerique ex sola mentis deuotione conuertuntur ad Deum, nonnulli uero coacti plagis conuertuntur qui ex deuotione non conuertebantur iuxta capitulum psalmi dicentis: In freno et camo maxillas eorum constringes, qui non adproximant ad te. � Plerique autem, dum deuotione non conuertuntur, plagae stimulis feriuntur; qui tamen nec sub uerbere sentiunt ut aliquatenus corrigantur, sicut Aegyptus qui et poenas dedit et emendare nequiuit. De talibus enim ait propheta: Percussisti eos et non doluerunt; adtriuisti et rennuerunt suscipere disciplinam.
7.11. Nonnulli uiri saeculares elatione mentis tumentes, postmodum conuersi ad Deum, religiosa sequuntur obedientia Christum, et qui antea celsitudine mundiali tumebant, postea ipsam elationem in studio humilitatis commutant.
7.12a. Quidam sunt qui iam secretim conuersi sunt, quorum conuersio, quia non procedit ad publicum, apud aestimationem humanam quales fuerunt, tales adhuc esse putantur; iam tamen in Dei oculis surrexerunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
