# Sententiae Libri III 2.1.179-195

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.179-2.1.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.179

8.6. Conuersus quisque antea ab opere corrigendus est, postea uero a cogitatione, ut prius refrenet prauum actum, deinde appetitum ac delictum, quod iam in opere non apparet, in cogitatione nequaquam perduret.
8.7. Omnis noua conuersio adhuc pristinae uitae habet commixtionem: propterea nequaquam ea uirtus procedere ad hominum oculos debet, donec conuersatio uetus funditus ab animo extirpetur.
8.8. Quisquis ex deteriore iam melior esse coepit caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uanam gloriam corruat quam prius per lapsum uitiorum iacebat.
VIIII. De conflictu conversorum.
9.1. Quisque conuersus, si mox omnes carnis stimulos calcare cupiat, et summa uirtutum subire contendat, si forte adhuc aliqua aduersa de carnis molestiis tolerat, non frangatur, quia dispensator bonorum nouit aduersitatis reprimere uitium successione uirtutum.
9.2-3. Tunc magis grauari se quisque inpulsu uitiorum agnoscit, dum ad cognitionem Dei accesserit; sicut populus Israhel grauiore onere ab Aegytio premitur, dum per Moysen diuina illi cognitio aperitur. � Vitia enim ante conuersionem quasi pacem in homine habent; quando autem expelluntur, acriore uirtute consurgunt. Fiunt autem inimica conuerso quae peccatori prospere blandiebant; atque item fiunt blanda conuerso quae peccatori aduersa extiterunt.
9.4. Multos habet conflictus Dei seruus ex recordatione operum praeteritorum; multique post conuersionem etiam nolentes motum libidinis sustinent, quod tamen ad damnationem non tolerant, sed ad probationem, scilicet ut semper habeant, pro excutienda inertia, hostem cui resistant, dum modo non consentiant. Vnde et nouerint serui Dei se etiam a peccatis iam esse mundatos, sed tamen cogitationum turpium adhuc interpellatione pulsari.
9.5. Ante conuersionem praecedit turba peccatorum, post conuersionem sequitur turba temptationum; illa se obiciunt ne ad Deum conuertamur, ista se ingerunt ne liberis cordis oculis Deum cernamus: utriusque tumultus insolentiam nobis gignit, intentionemque nostram saepe fraude multimoda intercludit.
9.6. Vtile est Dei seruo post conuersionem temptari, quatenus a torpore neglegentiae sollicitantibus uitiis ad uirtutes animum per exercitium praeparet uitiorum.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
