# Sententiae Libri III 2.1.267-277

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.267-2.1.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.267

13.8-9. Quamuis quisque sit peccator et impius, si ad paenitentiam conuertatur, consequi posse ueniam creditur. � Nullus enim de bonitate Dei dubitet, sed sola accipientium prauitas conferri sibi indulgentiam abnegat.
13.10. In hac uita tantundem paenitentiae patet libertas; post mortem uero nullam correctionis esse licentiam. Vnde et Dominus dicit: Me oportet operare opera eius qui me misit donec dies est; ueniet autem nox quando nemo potest operare. Hinc et propheta: date, inquit, Domino Deo uestro gloriam antequam contenebrescat; id est: antequam mors aeterna praeueniat, in hac uita dum estis, Deum per paenitentiam glorificate.
13.11. Adhuc in hoc saeculo paenitentiam operantibus Dei misericordia subuenit. In futuro autem iam non operamur, sed rationem nostrorum operum ponimus.
13.12. Per id deteriorantur plerumque iniqui, per quo per patientiam Dei spatium accipiunt emendandi; quam illi moram uiuendi non utuntur ad paenitentiam, sed ad peccandi usurpant audaciam. A malo autem in deterius uadit, qui tempus sibi ad paenitentiam indultum ad libertatem praui operis utitur.
13.13. Festinare debet ad Deum paenitendo unusquisque dum potest, ne si dum potest noluerit, cum tarde uoluerit omnino non possit. Proinde propheta ait: Quaerite Dominum dum inueniri potest; inuocate eum dum prope est. Et ubi inueniri potest, nisi in hac uita in qua etiam et prope est omnibus inuocantibus se? Nam tunc iam longe erit, quando dixerit: ite in ignem aeternum. Modo enim non uidetur, et prope est; tunc uidebitur, et prope non erit, quia et uideri poterit, et non poterit inueniri.
13.14-15. Si, quando quisque peccare potest, paenitet uitamque suam uiuens ab omni crimine corrigit, non dubium quod moriens ad aeternam transeat requiem. � Qui autem praue uiuendo paenitentiam in mortis agit periculo, sicut eius damnatio incerta est, sic remissio dubia. Qui ergo cupit certus esse in morte de indulgentia, sanus paeniteat, sanusque perpetrata facinora deleat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
