# Sententiae Libri III 2.1.279-291

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.279-2.1.291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.279

13.16-17. Sunt qui paenitentibus securitatem cito polliceantur. Quibus bene per prophetam dicitur: Curant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes "pax" et non est pax. Cum ignominia igitur curat contritionem qui peccanti et non legitime paenitenti promittit securitatem. Vnde et sequitur: Confusi sunt qui abominationem fecerunt, id est, confusi sunt non paenitendo, sed poenas luendo. � Aliter enim confunditur coram iudice reus dum plectitur, atque aliter qui de malo opere erubescens corrigitur. Ille enim quia reprehensus est, confunditur; iste, quia se malum fecisse memoratur.
13.18. Quamuis per paenitentiam propitiatio peccatorum sit, sine metu tamen homo esse non debet, quia paenitentiae satisfactio diuino tantum pensatur iudicio, non humano. Proinde, quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet paenitentem habere de peccatis securitatem. Nam securitas neglegentiam parit, neglegentia autem saepe incautum ad uitia transacta reducit.
13.19. Dum per paenitentiam expulsa fuerint ab homine uitia, si forte post haec, intercedente securitate, quaelibet culpa subrepserit confestim delectationes pristinae uitiorum mentem auidius inrepunt, pulsantesque hominem in consuetis operibus grauius pertrahunt, ita ut sint nouissima illius peiora prioribus.
XIIII. De desperatione peccantium.
14.1. Non per locorum spatia, sed per affectum bonum uel malum itur recediturue a Deo. Neque enim gressu pedum, sed gressu morum elongamus uel propinquamus ad Deum.
14.2. Perpetrare flagitium aliquod mors animae est; contemnere paenitentiam et permanere in culpam descendere in infernum post mortem est. Ergo peccare ad mortem pertinet, desperare uero in infernum descendere. Vnde et scriptura ait: Impius, dum in profundum malorum uenerit, contemnit.
14.3. Saepe diabolus eos quos conuerti ad paenitentiam aspicit, inmanitate scelerum perculsos ad desperationem deducit, ut, subtracta spe ueniae, trahat in diffidentiam quos non potuit retinere perseueranter in culpam. Sed paenitens praeuidere debet callidas contra se hostis insidias; sicque Dei iustitiam metuat ut tamen, quamuis in magnis sceleribus, de misericordia eius confidat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
