# Sententiae Libri III 2.1.339-355

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.339-2.1.355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.339

17.6. Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet; noluisse uero scire ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe proprii Domini uelle nescire, quid aliud est quam uelle Dominum superbiendo contemnere? Nemo igitur de ignorantia se excuset quia Deus non solum eos iudicat qui a cognitione sua reuertuntur, sed etiam et illos qui nescierunt, testante eodem Domino per prophetam: Disperdam, inquit, homines a facie terrae, et eos qui auertuntur post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec inuestigauerunt eum. Et psalmus: Effunde, inquit, iram tuam in gentes quae te non nouerunt.
XVIII. De levioribus peccatis.
18.1. Multi uitam sine crimine habere possunt, sine peccato non possunt. Nam quamuis in hoc saeculo magna iustitiae quisque claritate resplendeat, nunquam tamen ad purum peccatorum sordibus caret, Iohanne apostolo adtestante qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est.
18.2. Quaedam sunt facta peccatis similia, sed si bono animo fiant, non sunt peccata: utpote potestas, si non se ulciscendi cupiditate, sed magis corrigendi studio ulciscatur in reum.
18.3. Item sunt peccata leuia quae ab incipientibus cotidiana satisfactione purgantur, quae tamen a perfectis uiris, uelut magna crimina euitantur. Quid autem homines de magnis sceleribus agere debent, quando etiam perfecti leuia quaeque delicta quasi grauissima lugent?
18.4. Non solum grauia, sed leuia sunt cauenda peccata. Multa enim leuia unum grande efficiunt, sicut solent paruis et minimis guttis inmensa flumina crescere. Numerositas enim in unum coacta exundantem efficit copiam.
18.5-6. Peccata quae incipientibus leuia sunt, perfectis uiris grauia deputantur. � Tanto enim maius cognoscitur esse peccatum, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulum iuxta ordinem meritorum, et saepe quod minoribus ignoscitur, maioribus inputatur.
XVIIII. De gravioribus peccatis.
19.1. Experimento minorum peccatorum maiora committi peccata, ut durius feriantur pro magnis sceleribus qui de paruis corrigi noluerunt. Iudicio autem diuino in reatu nequiore labuntur qui distringere minora sua facta contemnunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
