# Sententiae Libri III 2.1.365-379

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.365-2.1.379. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.365

19.8. Nunc iram Dei, dum uiuimus, uitare possumus. Timeamus ergo ne ueniente illo terrore iudicii, sentiri possit, uitari non possit.
XX. De manifestis occultisque peccatis.
20.1-3. Maioris est culpae manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit, quia et agit et docet. De talibus Esaias dicit: Et peccata sua, quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt. � Multi enim publice delinquentes, sine ullo pudore sua flagitia praedicant, nec ullam utuntur sceleris uerecundiam. � Quaedam enim iam iustitiae portio est iniquitatem suam homini abscondere, et in semetipso de peccatis propriis erubescere.
20.4. Peccatum perpetrare crimen est, peccatum praedicare clamor est de quo etiam dicit apostolus: Et clamor auferatur a uobis cum omni malitia, id est cum ipsis peccatis.
20.5. Ex eo ipso quo quisque peccatum quod agit abscondit, iudicii iam esse indicium, quia non erubescitur nisi de conscientiae reatu. Ergo ex hoc ipsud quod quisque de facto suo erubescit ipse sibi iam iudex fit.
XXI. De peccati amore.
21.1. Aliud est non peccare amore dilectionis Dei, aliud timore supplicii. Qui enim amore caritatis Dei non peccat, horrescit omne malum, amplectendo iustitiae bonum, nec eum delectat peccatum, etiam si sceleris inpunitas promittatur. Qui uero sola poena supplicii in se uitia reprimit, quamuis non expleat opus peccati, uiuit tamen in eo uoluntas peccandi; doletque sibi inlicitum, quod lex prohibere dinoscitur. Ille ergo mercedem boni operis percipit, qui amando iustitiam facit, non is qui eam solo metu poenarum inuitus custodit.
21.2-3. Quidam et diligunt peccatum, et faciunt; quidam diligunt tantum, et non faciunt; plerique uero faciunt tantum, et non diligunt. Nonnulli peccatum non faciunt et tamen iustitiam odiunt. Grauius autem peccat qui non solum peccatum diligit, sed et facit, quam qui non facit, et diligit; grauiusque interdum qui diligit et non facit, quam qui facit et odit; grauissimum est non solum facere, sed et diligere peccatum. � Nam sunt quidam qui confestim peracto flagitio confunduntur et sunt qui non solum non dolent gessisse malum, sed etiam de ipso malo opere gloriantur. Sicque ad conparationem mali fit deterius dum de uitiis gratulantes extolluntur in peius. De talibus ait Salomon: Qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
