# Sententiae Libri III 2.1.543-567

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.543-2.1.567. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.543

XXXI. De iuramento.
31.1. Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic periurare non poterit qui iurare non appetit. Cauendam igitur esse iurationem, nec eam utendam nisi in sola necessitate.
31.2. Non est contra Dei praeceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus, periurii crimen incurrimus. Nunquam ergo iuret qui periurare timet.
31.3. Multi, dum loquuntur, iurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore: "Est, est; non, non". Amplius enim quam "est" et "non est" a malo est.
31.4. Multi, ut fallant, periurant, ut per fidem sacramenti fidem faciant uerbi, sicque fallendo, dum periurant et mentiuntur, hominem incautum decipiunt.
31.5. Interdum et falsis lacrimis seducti decipimur, et creditur dum plorant, quibus credendum non erat.
31.6. Plerumque sine iuramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus iurare conpellimur, talique necessitate iurandi consuetudinem fa?cimus.
31.7. Sunt multi ad credendum pigri, qui non mouentur ad fidem uerbi. Grauiter autem delinquunt qui sibi loquentes iurare cogunt.
31.8. Quacumque arte uerborum quisque iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur intellegit. Dupliciter autem reus fit qui et Dei nomen in uanum adsumit, et proximum dolo capit.
31.9. Non est conseruandum sacramentum quo malum incaute promittitur, ueluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum quam permanere in stupri flagitium.
31.10. Iurare est Dei illa prouidentia quae statuit non conuellere statuta. Paenitentia autem Dei rerum mutatio est; non paenitere autem statuta non reuocare, ut est illud: Iurauit Dominus et non paenitebit eum, id est quae iurauit, non mutauit.
XXXII. De vitiis.
32.1-2. Recedens homo a Deo statim uitiorum traditur potestati, ut dum patitur infesta uitia reuertendo unde cecidit resipiscat. � Et si sancti toto annisu contendunt superare uitia nec extinguunt, quid agunt hii qui non solum non odiunt uitia, sed toto ea amore sectantur?

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
