Latin
Book 2, lines 2.1.587-2.1.601
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.587-601
Not analysed yet
33. 3. Item uirtus uirtute concipitur, sicut per uirtutem euangelicae praedicationis, uirtutem martyrii apostoli meruerunt.
33. 4. In cordibus saeculariter uiuentium inuicem sibi succedunt uitia, ut, dum unum abierit, succedat aliud, iuxta Iohel prophetae testimonium qui ait: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit rubigo. Pro id ergo ista sub uitiorum allegoria colliguntur, quia sequitur: Expergiscimini ebrii et flete.
33. 5. Aliquando utiliter peccatur in minimis uitiis ut maiora utilius caueantur. Lege Paulum apostolum minora permittentem peccata, ne maiora perpetrentur. Veraciter autem sanantur uitia quae uirtutibus non uitiis excluduntur. Quorundam autem quaedam latentia uitia tunc apparent quando ab aliis uitiis desinent.
XXXIIII. De male usis virtutibus.
34. 1. Interdum et male usae uirtutes ex se uitia gignunt; quod fit per inmoderatum animi appetitum, cui non sufficit donum quod meruit, nisi inde aut laudes aut lucra damnanda quaesierit.
34. 2-3. Interdum uirtutes uitia gignunt dum aliquando pro tempore opportune minime relaxantur. Sicque fit ut quae congruo loco uirtutes sunt, incongruo uitia deputentur, ueluti si pro fratris aduentum canonicum non soluatur ieiunium. �Virtutum igitur discretionem a Paulo apostolo sume, qui ad tempus egit quod agendum esse omnino prohibuit.
34. 4-5. Item quaedam uirtutes dum discretioni non seruiunt, in uitiis transeunt. Nam saepe iustitia dum suum modum excedit, crudelitatis saeuitiam gignit; et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit, et zeli studium, dum plus est quam oportet, in iracundiae uitium transit, et multa mansuetudo torporis segnitiem gignit. �Prudentis autem uiri discretio sollerter prospicit, ne bonum intemperanter agat et de uirtute in uitium transeat.
34. 6. Item apud quosdam ex uirtute uitium gignitur, dum quisque de castitatis et abstinentiae meritis gloriatur. Nam et qui elemosinam uanae gloriae causa inpertit, ex uirtute uitium facit; sed et is qui de sapientia adrogantiam habet, et qui pro iustitia praemium appetit, et qui aliquod donum Dei quod meruit in suam laudem conuertit, aut in malos usus adsumit, procul dubio uirtutem in uitium transfert.