# Sententiae Libri III 2.1.603-611

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.603-2.1.611. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.603

34.7. Homines de uirtutibus uitia nutriunt, ex quibus pereant. Iterum Deus arte potentissima ex nostro uitio uirtutes format, quibus nos ab iniquitate reformet.
XXXV. De simulatis virtutibus.
35.1-2. Quaedam uitia species uirtutum praeferunt, ideoque perniciosius suos sectatores decipiunt quia se sub uelamine uirtutum tegunt. Nam uitia quae statim uirtutum contraria apparent, cito dum in palam uenerint, emendantur, propter quod sequaces eorum de talibus criminibus erubescunt. � Carnales autem plerumque per insensualitatem mentis non agnoscunt uitium esse culpabile quod dignum uidetur damnatione.
35.3. Item quaedam uitia species uirtutum esse uidentur, sed tamen uirtutes non sunt. Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse uirtus quod nimirum est uitium, sicut remissa segnities mansuetudo esse creditur, et quod agit torpens neglegentia, putatur agere indulgentia pietatis. Nonnunquam etiam uirtutem largitatis imitatur uitium prodigae effusionis, et uirtutem parcitatis tristis tenacitas imitatur, et uitium pertinaciae absconditur sub uirtute constantiae. Item timor sub specie obedientiae occultatur, et dicitur uirtus humilitatis, quod tamen uitium est timoris. Sed et procacitas uocis pro ueritatis libertate accipitur, et uitium pigritiae quietis uirtutem imitatur. Porro uitium inquietudinis uirtutem se uult uocari sollicitudinis, et praecipitationis facilitas feruor boni studii creditur, et bene agendi tarditas consilii mora esse uidetur, dum tamen ista sit uirtus, illa uitium. Tali igitur exemplo uitia species uirtutum imitantur, et inde se nonnulli esse iustos confidunt, unde maxime reprobantur.
35.4. Aptum exemplum uitiorum de latronis specie sumitur; nam sicut ex insidiis latro prodit, seque iter agentibus iungit, fingens se socium donec decipiat inprouisum et, dum subito eruperit, ad exitium latro manifestus ostenditur, ita se miscunt interdum periculose uirtutibus uitia quousque omnem boni operis efficaciam in suis usibus rapiant, ut anima quae sibi erat placens de uirtutibus, deceptam se conspiciat uitiis damnabilibus.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
