Latin
Book 2, lines 2.1.613-2.1.629
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.613-629
Not analysed yet
XXXVI. De appetitu virtutum.
36. 1. Ad uirtutes difficile consurgimus, ad uitia sine labore dilabimur. Ista enim prona, illa ardua sunt. Grandes enim sudores perpetimur ut ad caelum conscendere ualeamus.
36. 2. Quemadmodum ad uirtutum tendentes culmen, non a summis inchoant, sed a modicis, ut sensim ad altiora pertingant, ita et qui dilabuntur ad uitia, non statim a magnis criminibus incipiunt, sed a modicis adsuescunt, et sic in maximis proruunt.
36. 3-4. Sicut paulatim homo a minimis uitiis in maximis proruit, ita a modicis uirtutibus gradatim ad ea quae sunt excelsa contendit. �Qui autem inordinate uirtutes conprehendre nititur, cito periclitatur. Haec est causa in rerum natura, ut quaecumque uelociter ad profectum tendunt, sine dubio celeriter finiantur, sicut herbae, quae tanto festinius pereunt, quanto celerius crescunt. At uero contra, arbores alta radice fundatae, ideo perdurant diutius, quia gradatim ad profectum perueniunt.
36. 5. Nihil prodest, admixto malo, agere aliquid bonum, sed prius est cohibendum a malo, deinde exercendum bonum. Hoc enim indicat propheta, cum dicit: Quiescite agere peruerse, discite benefacere.
36. 6. Prius uitia extirpanda sunt in homine, deinde inserendae uirtutes. Nam cohaerere et coniungi non potest ueritas cum mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria.
36. 7. Quaedam sunt summae uirtutes, quaedam uero mediae. Fides, spes et caritas summae uirtutes sunt. Nam a quibus habentur utique ueraciter habentur. Aliae uero uirtutes mediae sunt, quia et ad utilitatem et ad perniciem possunt haberi, si de his adroganter quisque tumuerit, utputa doctrina, ieiunium, castitas, scientia siue temporales diuitiae, de quibus scilicet et bene operare possumus, et male.
36. 8. Quisquis e deteriore iam melior esse coepit, caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uirtutes corruat quam prius ex lapsu uitiorum iacebat.
36. 9. Quem Deus iustificat, ne iterum se de uirtutibus erigat, quaedam illi uirtutum dona tribuit, quaedam retrahit, ut dum mens de id quod habet erigitur, iterum de id quod nequaquam habere cognoscitur humilietur.