Latin
Book 2, lines 2.1.771-2.1.781
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.771-781
Not analysed yet
41. 5. Multi causa cupiditatis terrenae etiam ipsam fidem renuntiauerunt. Cupiditas enim Christum uendidit. Nam et plerisque tantum in rebus alienis est desiderium, ut etiam homicidium perpetrare non uereantur, sicut Achab qui appetitu cupiditatis suae sanguinis expleuit effusionem.
41. 6. Saepe iniqui mala quae concupiscunt, et adsequuntur, quatenus de effectu mali desiderii fortius puniantur. Electos autem suos Deus non dimittit ire in desideriorum malorum perfectionem, sed in dolorem mentem conuertit eorum, pro id quod in saeculo nequiter appetunt, ut hac experientia resipiscant reuerti ad Deum, quod his mente cesserunt. Deum ergo sibi propitium aduersari, qui quod temporaliter concupiscit non permittitur adimplere. Secreto autem Dei iudicio fieri ut durius pereant hii quorum cupiditatem effectus statim sequitur actionis.
41. 7. Nunquam satiari nouit cupiditas. "Semper enim auarus eget", quantoque magis adquirit, tanto amplius quaerit; nec solum desiderio augendi excruciatur, sed etiam amittendi metu afficitur.
41. 8. Inopes nascimur in hac uita, inopes recessuri a uita. Si bona mundi huius peritura credimus, cur peritura tanto amore cupimus?
41. 9. Plerumque potentes tanta cupiditatis rabie inflammantur, ut de confiniis suis pauperes excludant, nec habitare permittant. Quibus recte per prophetam dicitur: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci. Numquid soli uos habitabitis in medio terrae? Tales quippe homines infernum, id est diabolum, rapere ad perditionem, idem propheta sequenter adnuntiat dicens: Propterea dilatauit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et sublimes, gloriosique eius ad eum. Nec mirum quod morientes inferni ignibus deputentur, qui uiuentes flammam cupiditatis suae minime extinxerunt.
41. 10. Qui desiderio cupiditatis exaestuant, flatu diabolicae inspirationis uruntur. Accendit enim mentem Euae superbia, ut de ligno uetito manducaret. Accendit Cain mentem inuidia, ut fratrem occideret. Accendit Salomonem luxuriae facibus, ut, per amorem libidinis, idola adoraret. Accendit Achab cupiditate, ut homicidium auaritiae adnecteret. His ergo inspirationibus diabolus corda hominum occultis deprauat cupiditatibus.