Latin
Book 2, lines 2.1.801-2.1.813
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.801-813
Not analysed yet
42. 9. Considerandum quam uehementer arguantur comessatio et sumptuosa conuiuia per prophetam, ita ut comminetur Dominus se non hanc relaxare iniquitatem his qui eam libenter ambiunt. Dicit enim per Esaiam: Ecce gaudium et laetitia occidere uitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere uinum; si dimittetur iniquitas haec uobis, donec moriamini!
42. 10. Sicut omnes carnales cupiditates abstinentia resecantur, ita omnes animae uirtutes edacitatis uitio destruuntur. Inde est quod et princeps coquorum muros Hierusalem subuertit, quia et uenter, cui seruitur a coquis, uirtutes animae destruit. Neque enim posse quempiam uirtutum perfectionem adtingere, nisi prius uentris edomuerit ingluuiem.
42. 11. Nemo potest dominare ceteris uitiis, nisi prius ingluuiem uentris restrinxerit. Nec quisquam facile poterit a semetipso spiritus inmundos expellere, nisi per abstinentiam gulae. Tunc enim hostes qui extra nos sunt a nobis fortius superantur, quando prius quae intra nos sunt uitia extinguntur. Nam frustra foris agit bellum, qui intus habet periculum.
42. 12. Non qualitatem ciborum, sed eorum cupiditatem cauendam. Nam saepe accuratius praeparata sine gulae concupiscentia degustantur et saepe abiecta et uilia edendi cupiditate sumuntur. Sicque fit ut non sit in culpa ciborum qualitas, sed illud reputetur in uitium quod cum desiderio degustatur.
42. 13. Quattuor sunt genera distinctionum in gulae appetitu, id est, quid, quando, quantum et quomodo appetatur. Quid, ad rem ipsam pertinet quae adpetitur. Quando, si ante legitimum tempus quid adpetatur. Quantum uero, ad inmoderationem refertur. Quomodo, ad inpatientiam festinationis adscribitur.
42. 14. Nullus homini tam inportunus exactor quam uenter, qui quotidianam refectionem quotidiana famis exactione adimplet. Cum ceteris enim uitiis etsi interdum nascimur, interdum tamen cum eis non morimur; cum isto autem et nascimur, cum isto et morimur.
42. 15. Plerumque uoluptas uescendi ita sub obtentu necessitatis subrepit, ut dum putatur seruire necessitati, uoluptatis desiderio seruiatur; nec facile discernitur utrum quod accipitur gulae an indigentiae deputetur.