# Sententiae Libri III 2.1.815-829

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 2, lines 2.1.815-2.1.829. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/2.1.815

XLIII. De ebrietate.
43.1. Esca crapulam, potus ebrietatem generat. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis.
43.2. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Vnde etiam et malum non sentitur quod per ebrietatem committitur.
43.3a. Verum est quod, iuxta prophetam, fornicatio et ebrietas auferat cor. Fornicatio enim, sicut ait Salomon, infatuat sapientem. Ebrietas, sicut in Loth sensus rationem captiuat. Vnde et in Prouerbiis: Potentes, inquit, qui iracundi sunt uinum non bibant, ne cum biberint obliuiscantur sapientiam.
43.3b. Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hii aduersum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum uinum, et uiri fortes ad miscendam ebrietatem.
43.4-5. Vino multo deditos et luxuriose uiuentes Esaias sic arguit dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperum, ut uino aestuetis. De talibus et alio loco dicitur: Vae tibi ciuitas cuius rex iuuenis est, et cuius principes mane comedent. � Multi enim a mane usque ad solis occubitum ebrietati et gulae uoluptatibus seruiunt nec intellegunt cur nati sunt; sed consuetudine beluina detenti, luxuriae tantum tota die epulisque inseruiunt.
43.6. Clamat Iohel propheta his qui ebrietati deseruiunt, dicens: Expergiscimini ebrii et flete, et ululate omnes qui bibitis uinum in dulcedinem. Quo testimonio non ait tantumflete omnes qui bibitis uinum, ut bibere omnino non liceat, sed adiecit in dulcedinem, quod ad uoluptuosam pertinet et prodigam effusionem. Nam quantum satis est necessitati, edocet Timotheo bibere apostolus, dicens: Vino modico utere.
43.7. Non solum ex uino inebriantur homines, sed etiam ex ceteris potandi generibus, quae uario modo conficiuntur. Vnde et nazaraeis, qui se sanctificabant Domino, praeceptum est uinum et siceram non bibere. Vtraque enim statum mentis euertunt, et ebrios faciunt; luxuriam quoque carnis utraque aequaliter gignunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
