Latin
Book 3, lines 3.1.1-3.1.23
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.1-23
Not analysed yet
Incipit Liber Tertivs.
I. De flagellis Dei.
1. 1a. Diuinae sapientiae subtilitas, sicut interius, ut testis, scrutatur conscientias, ita exterius inrogat poenas; ut uerum sit testimonium prophetae, quia ipse est testis et iudex.
1. 1b. Miserere, Domine, misero Isidoro indigna agenti et digna patienti, assidue peccanti et tua flagella cotidie sustinenti.
1. 2. Ordinata est miseratio Dei quae prius hic hominem per flagella a peccatis emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus uitae huius adteritur, ut perfectior uitae futurae lucretur.
1. 3. Nequaquam Deus delinquenti parcit, quoniam peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut iudicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo paenitendo punit quod male admisit. Ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit.
1. 4. Iusto temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia; ideoque et iustus in poenis gaudere debet, et impius in prosperitatibus timere debet.
1. 5-6. Neque iusto, neque reprobo Deus misericordiam et iustitiam abstrahit. Nam et bonos hic per adflictionem iudicat, et illuc remunerat per miserationem; et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illuc punit per aeternam iustitiam. �In hac enim uita Deus parcit impiis et tamen non parcit electis; in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.
1. 7. Periculosa est securitas in hac uita malorum, et bonorum dolor tranquillus. Nam iniquus post mortem ducitur cruciandus; iustus uero dormit post laborem securus.
1. 8. Non tantum de corporalibus passionibus, sed etiam de spiritalibus oportet intellegi ut quanto quisque aut in corpore aut in mente flagella sustinet, tanto se in fine remunerari speret.
1. 9. Saepe occulto Dei iudicio extra flagelli correptionem sunt reprobi in hoc mundo; dumque multa damnabilia commisisse uideantur, despecti tamen a Deo nullo emendationis uerbere feriuntur.
1. 10. Plus corripitur flagello qui a Deo diligitur, si peccauerit, dicente Amos propheta: Tantummodo uos cognoui ex omnibus nationibus terrae, idcirco uisitabo super uos omnes iniquitates uestras. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.