# Sententiae Libri III 3.1.1005-1023

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.1005-3.1.1023. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.1005

55.7a. Qui metu potestatis ueritatem occultat, eiusdem ueritatis iracundiam sibi caelitus prouocat, quia plus pertimescit hominem quam diuinam trepidat indignationem.
55.7b. Beatus, cuius testimonio innocens ab scelere obiecto purgatur, impius, cuius proditione etiam iniquus perimitur. Neque enim decet christiano mortis obnoxium prodere, et ad effundendum sanguinem infelicium uocem testificationis praebere. Sermo enim iusti hominis tantum ad ministerium debet esse salutis: Ira enim indignationis et tribulationis et immissiones per angelos malos.
LVI. De causidicis.
56.1. Negotiorum forensium sectatores propter proximi dilectionem saeculare negotium deserere debent, aut certe, manente proximi caritate, negotium sequantur terrenum. Sed quia perrarum est ut inter iurgantes caritas maneat, postponenda est rei causatio, ut perseueret dilectio.
56.2. Antiqui forensem eloquentiam caninam facundiam nuncupabant, eo quod causidici in certaminibus causarum, omissis quae agunt, ueluti canes alterutrum sese lacerant iurgiaque causarum ad iniurias suas commutant.
LVII. De oppressoribus pauperum.
57.1. Pauperum oppressores tunc se sciant grauiori dignos sententia, quando praeualuerint his quos nocere uoluerint. Namtanto atrocius futuro supplicio condemnandi sunt, quanto hic fortius contra miserorum uitam inualuerint.
57.2. Audiant iudices, et qui praesunt populis, quia pro temporalibus molestiis quas plebibus ingerunt, aeterno incendio cremabuntur, testante Domino per Esaiam prophetam: Iratus sum, inquit, super populum meum, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordiam, adgrauasti iugum tuum ualde; descende inpuluere; sede, tace et intra in tenebras; ueniet super te malum, et nescies, et inruet super te calamitas quam non poteris expiare; ueniet super te repente miseria quam nescis.
57.3. Magis mala facientibus quam mala patientibus dolere debemus. Illi enim praua faciendo in malum proficiunt, isti patiendo a malo corriguntur. Deus autem per malas uoluntates aliorum in aliis multa operatur bona.
57.4. Malignantium hominum uoluntas nequaquam potest impleri, nisi Deus dederit potestatem. Namdum homines, Deo permittente, malum quod concupiscunt perficiunt, ipse dicitur facere qui permittit. Inde est quod scriptum est per prophetam: Si erit malum quod Dominus non fecit. Verumtamen quod iniqui mala ex uoluntate quaerunt, idcirco Deus perficiendi dat potestatem per suam bonam uoluntatem, quia de nostro malo ipse multa operatur bona.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
