# Sententiae Libri III 3.1.1025-1037

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.1025-3.1.1037. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.1025

57.5. Quidam, cum Dei uoluntati resistunt, nescientes consilium Dei faciunt; quo noueris sic Deo subiecta esse omnia, ut et ipsi qui eius dispositioni aduersantur eius impleant uoluntatem.
57.6. Propterea in hac uita boni iudicantur amalis, ut iterum in illa uitamaliiudicentur a bonis, siue ut etiam sit hic bonis temporalis adflictio et illuc aeterna remuneratio.
57.7. Idcirco sunt necessariimali, ut quotiens boni offendunt, flagellentur ab illis. Hinc est quod Assur uirgam furoris sui testatur Dominus; sed quotiens ita fit, de Dei indignatione procedit, ut Deus per illos in eos saeuiat quos flagellando emendare desiderat. Sed ille iustissima uoluntate, illi uero saepe crudeli intentione, sicut per prophetam dicitur de eodem Assur: Ipse autem non sic arbitratur, sed ad conterendum paratum est cor eius.
57.8. Atrocem super eos diuinum furorem uenturum qui existunt persecutores et uiolenti fidelibus. Consolando enim per prophetam Deus suos ita iudicare promittit: Aduersus eos, inquit, qui iudicauerunt te, ego iudicabo; et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi a musto sanguine suo inebriabuntur.
57.9-10. Habet aliquod usum et malorum iniquitas, quod electos Dei suis moribus laniat ac per hoc uita impiorum sibi deperit, iustorum autem non perit, sed proficit, dum eos mali per tribulationis exercitium ad praesentem odiendam uitam et futuram desiderandam erudiunt. � Interdum enim prodest peruersorum prauitas utilitati iustorum, dum eos malita sua erudiunt et ad regna caelorum requirenda molestia temporali inpellunt. Probatur hoc exemplis israheliticae plebis quae tunc durius agebatur in Aegypto, quando oportebat eam per Moysen ad terram repromissionis uocari, et exmalisquae in Aegypto patiebantur discedere, et ad promissam patriam festinare.
57.11. Iniqui, dum constantiam iusti in persecutionibus suis aspiciunt, mentis confusione tabescunt. Et dum aduersa ostentant, nec uincunt, tandem de suae peruersitatis insania confunduntur.
57.12. Stulti contra bonos studium semper adsumunt; quibus dum prosperitas elucet, iactanter de suis meritis gloriantur, et bonorum atque iustorum adflictionibus detrahunt, dumque eis aduersa contigerint, mox ad blasphemiam pusillanimitate animi conuertuntur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
