# Sententiae Libri III 3.1.1039-1063

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.1039-3.1.1063. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.1039

57.13. Quidam simplicium nescientes dispensationem Dei in malorum profectibus scandalizantur dicentes iuxta prophetam: Quare uia impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praeuaricantur et inique agunt? Qui ergo hoc dicunt, non mirentur quod prauorum hominum temporalem et caducam felicitatem aspiciunt, sed magis nouissima eorum intendant, quanta illis post haec aeterna supplicia praeparentur, dicente propheta: Ducent in bonis dies suos, et subito ad inferna descendent.
LVIII. De tribulatione iustorum.
58.1. Iustus in aduersis probari se cognoscat, non deici.
58.2. Viri sancti plus formidant prospera quam aduersa, quia Dei seruos prospera deiciunt, aduersa uero erudiunt. Ideoque sancti uiri constantia ita portare debet aduersa, ut frangi non queat.
58.3. Tunc magis sunt Dei oculi super iustos, quando eos adfligi ab iniquis prouidentia superna permittit. Namtunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur.
58.4. Omnes uitae huius tribulationes aquis conparantur praetereuntibus, propterea quia, si quid in hac uita tribulationis acciderit, non stat, sed celeriter transit.
58.5. Qui uitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia uitae praesentis aequanimiter portat, quoniam ex illius dulcedine huius amaritudinem temperat, et ex aeternitate illius breuitatem huius despicit transitoriam.
58.6. Grauati diuerso malo temporali pro utilitate eorum est, quod uitae istius mala perferunt, quia, dum in dolore grauantur, cupiditatis et luxuriae uitiorumque ceterorum mala non appetunt.
58.7. Plus prodesse saluti temptationes saeculi quam prosperitates, nam ex prosperitate in deterius itur, ex temptationis dolore in melius proficitur.
58.8. Vnusquisque ad temptationem animum praeparare debet. Minus enim dum speratur temptatio, grauat; dure autem premit, si non sperata aduenerit.
58.9. Sapientis est contra omnia aduersa ante meditare, nec inuenire casus debet quem non consilia eius praeueniant.
LIX. De amatoribus mundi.
59.1. Mundi amatores non solum ex eo rei sunt quod infima pro summis appetunt, uerum etiam et miseri per hoc quod cum graui aerumna ad ipsa desiderata pertingunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
