# Sententiae Libri III 3.1.1065-1077

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.1065-3.1.1077. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.1065

59.2. Grauius torquetur impius mundi exaggerando commoda, quam iustus tolerando aduersa. Qui enim bona mundi diligit, uelit non uelit, timoris et doloris poenae subcumbit, quique plus quam oportet res transitorias diligunt, maiorem sibi ingerunt dolorem rei ablatae, quam amorem parturiebant possessae. Cum graui enim dolore amittuntur quae cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus quae minus possidendo diligimus.
59.3. Sciant saeculi lucra sectantes quantum sint uana uel aduersa quae diligunt, quae etiam nec in hoc saeculo sine contritione graui conquirunt, et pro quibus in futuro supplicio poenas dabunt.
59.4. His qui in uoluntate saecularium desideriorum persistunt, bene testimonium prophetae dicitur: Factus est Effraim panis subcinericius, qui non reuersatur, hoc est ita obruuntur caecitate saecularis amoris, ut numquam resipiscant ad Deum amorem retorquere mentis.
59.5. Multis mortuus est mundus, ipsi tamen uicissim mundo mortui non sunt. Bona enim saeculi diligunt, et tamen ipsa quae diligunt, minime consequuntur; in utroque uacui quia et futura perdunt, et praesentia non adquirunt.
59.6. Egestas est electorum quod peregrinantur a bonis sempiternis, et in hoc exilio diutius remorantur. Egestas est reproborum quod abundant diuitiis et uirtutibus uacuantur seque esse inopes nesciunt. Quod probatur per apocalipsin Iohannis, qui contra huius mundi amatores sic ait: Dicis quod diues sum, et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
59.7-8. Gloriae temporalis sequaces, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, interius tamen uacui sunt elatione superbiae; sicut calami exterius quidem nitent, sed interius uacuantur. �Obhoc reprobi exterius, ut calamus, nitidi, interius uacui; electi uero exterius quasi arborum cortices foedi, interius uero solidi.
59.9. Qui pretioso cultu incedunt, audiant prophetam quemadmodum detestatur eorum corporalia ornamenta, et quos successus habeat cultus conpositus et ornatus, hoc est pro suaui odore foetorem, et pro zona funiculum, et cetera.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
