# Sententiae Libri III 3.1.1123-1143

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.1123-3.1.1143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.1123

60.18. Magnum scelus est rem pauperum praestare diuitibus, et de sumptibus inopum adquirere fauores potentum; arentis terrae aquam tollere, et flumina quae non indigent inrigare.
60.19. Nonnumquam largitas diuitum prodiga, non ad utilitatem, sed ad elationem effunditur: conparati hypocritis qui non ad aedificationem docent audientium, sed ad suae gloriae exagerandum cothurnum.
60.20. Reprehensibilis est superflua effusio largitatis: nam qui modum seruat auarus nulli est, sed omnibus largus est.
60.21. Dispensator non debet esse prodigus, sed discretus; largire enim debet quantum oportet, ut, tenendo in uno mensuram, sufficiat plurimis.
LXI. De brevitate huius vitae.
61.1. Tantum enim in hac uita est licitum operare bonum; illuc namque non iam operatio expectatur, sed retributio meritorum.
61.2. Haec uita impiis longa et grata est, in oculis autem iustorum amara et breuis est. Et licet uita ista breuis sit, moras tamen sibi fieri creditur, quia, quantolibet breuis sit temporis spatium, tamen etsi uiuenti parum est, amanti procul dubio longum est.
61.3a. Qui uitae praesentis longitudinem non de suo spatio, sed de eius fine considerat quam sit misera et breuis, satis utiliter pensat. Vita enim praesens, quia ipsis suis incrementis deficit, breuis est; suo enim augmento perit, dum id quod uidetur in futuro proficere in praeterito deficit.
61.3b. Item ex ipso esse breuis uita praesens ostenditur ex quo non permanet, sed finitur. Tela enim consummatur filis, et uita hominis expletur diebus singulis.
61.4. Quod diu in hac uita uiuitur, quaeritur utrum augmentum an rectius detrimentum dicatur. Sed quomodo possit recte dici augmentum quod per dimensiones aetatum ad mortis tenditur detrimentum?
61.5. Qui uitam longam quaeris, ad eam tende uitam pro qua christianus es, id est aeternam, non ad istam de qua ad eruendum te descendit uita aeterna, id est Christus Verbum caro coniunctus. Haec est enim uita uitalis, nostra ista uita mortalis est.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
