Latin
Book 3, lines 3.1.1145-3.1.1161
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.1145-1161
Not analysed yet
61. 6. Mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo. Namtunc quisque uiuere creditur, si secundum saeculum moriens in solo Deo uiuere delectetur.
61. 7. De mora uitae istius taedium patitur iustus, ec quod ad desideratam patriam tarde perueniat, et uitae praesentis aerumnam serius amittat.
LXII. De exitu.
62. 1. Quamuis sancti huius uitae aerumnis liberari se cupiant, cito uolentes exire de corpore, Dei tamen dispositione plerumque diu in hac uita uersantur, ut per longum tolerantiae experimentum solidius eorum patientia roboretur.
62. 2. Multi uitam odio habent et tamen mori timent: quod plerisque in angustia contingere solet, sicque contrario affectu et uiuendi habent taedium, et moriendi metum.
62. 3. Sollicite debet unusquisque uiuere et semper terminum uitae suae considerare, ut, de contemplatione illius, huius saeculi blanditias caueat. Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua et in aeternum non peccabis.
62. 4. Venturi exitus ignorantia incerta est, et, dum mori quisque non existimat, tollitur; unde unusquisque festinet ne in iniquitatibus suis rapiatur simulque finiatur uita cum culpa. Namincentor diabolus eos quos uiuentes accendit ad uitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta.
62. 5. Saepe diuites in hac fallaci uita, dum de potentiae gloria uel rerum abundantia gestiunt, repente, hora qua nesciunt, inprouiso exitu rapiuntur, atque, absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur. De quibus bene per prophetam dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et inpuncto ad inferna descendunt.
62. 6. Iniquus moriens qui imitatione sua multos ad culpam traxerat delectatione peccati, multos a culpa reuocat terrore tormenti. Quod etiam psalmista testatur dicens: Laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum, manus suas lauabit in sanguine peccatorum. In peccatorum enim morientium sanguine iusti lauantur manus quia, dum eorum poena conspicitur, conspicientis uita mundatur. Cuius enim talis crudelis exitus cernitur, non solum qui uiderit refugit, sed alios etiam ab imitatione illius, quanta ualuerit exhortatione, conpescit.