# Sententiae Libri III 3.1.1163-586

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.1163-3.1.586. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.1163

62.7-9. In exitu uitae animae electorum nimio terrentur metu, incerti utrum ad praemium an ad supplicium transeant. � Quidam autem electi in fine suo purgantur a leuibus quibusdam peccatis; quidam uero in ipso suo fine hilarescunt aeternorum contemplatione bonorum. � Quamuis enim quisque in hac uita sit iustus, tamen dum ex corpore isto egreditur, pertimescit ne dignus supplicio sit. Nullus est enim homo absque peccato; nec quisquam potest de Dei securus esse iudicio, cum etiam et de otiosis uerbis reddenda sit ratio.
62.10-11. Finem iustorum optimum uocatio tranquilla commendat, ut ex eo intellegantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine uexatione dura tolluntur. � Prauos autem homines apostatae angeli excipiunt morientes, ut eis sint ipsi tortores in poenis qui fuerant suasores in uitiis.
62.12. Etsi pietas pro defunctis fidelibus flere iubeat, fides tamen pro eis lugere uetat. Illi enim deplorandi sunt in morte quos miseros infernus ex hac uita recipit, non quos caelestis aula laetificandos includit.
Explicit liber tertius.
Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
