# Sententiae Libri III 3.1.119-131

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.119-3.1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.119

5.16. Dum in tota uita diabolus praeuaricare hominem cupiat, amplius tamen in finem molitur decipere. Hinc est quod in principio contra protoplaustum serpenti est dictum: Et tu insidiaberis calcaneum eius, quia nimirum hominem, quem diabolus in cursu praeteritae uitae non decipit, in nouissimis supplantare disponit. Proinde quamuis quisque sit iustus, numquam necesse est ut sit in hac uita securus, sed semper humilis caueat, semperque, ne in finem corruat, sollicitus pertimescat.
5.17. Diabolus suis fautoribus blanditur, Dei uero seruis molitur temptamenta contraria, exemplo Domini, qui se post baptismum passus est a diabolo temptari.
5.18. Diabolus sanctos omnes non tenendo possidet, sed temptando persequitur. Namquia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat. Et qui interius amisit dominium, exterius commouet bellum.
5.19. Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saeuit, quando se uirtute diuina ab eo expellendum cognoscit. Vnde inmundus spiritus tunc decerpit grauius puerum in quo habitabat, quando ad Christi imperium exire ab eo coactus est. Quod factum et ad Iob uerba respicit, ubi in nouissimis Behemoth caudam suam, quasi cedrus adstringit.
5.20. Plus contra eos diabolum diuersis temptationibus insistere, qui possint et aliis sua utilitate prodesse, ut dum illi inpediuntur, non proficiant qui docendi sunt.
5.21. Maligni spiritus hoc, quod intra nos mundari cupimus, sine intermissione temptant iterum sordidare. Sancti autem praesago spiritu eorum insidias praecognoscunt, et quicquid in semetipsis terrenum sentiunt, indesinenter operibus sanctis exhauriunt, ut de intimis puri inueniantur.
5.22. Eodem blandimento decipiuntur nunc per diabolum homines, quo protoplausti in paradiso sunt decepti. Multis enim uitiorum praestigiis mentes reproborum pertemptando deglutit. Nunc enim promissis decipit; nunc rebus transitoriis, quasi necessariis inlicit; nunc etiam ipsa inferni supplicia quasi leuia et transitoria suggerit, quatenus miserorum corda in cupiditatem lasciuiamque dissoluat secumque ad tartara ducat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
