# Sententiae Libri III 3.1.133-141

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.133-3.1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.133

5.23. Argumenta machinationum malarumque cogitationum semina, quae in cordibus hominum diabolus fundit, ita saepe undique captam inplicant mentem, ut ex qua parte euadere quisque temptauerit, sine periculo exire non possit, ueluti si iures hoc facere quod si feceris pecces, si non feceris reus periurii sis. In tanto ergomalidiscrimine, ut euadendi aditus pateat, minora potius eligenda sunt, ut maiora uitentur.
5.24. Diabolus quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscuiusque intendit, et inde se adplicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit.
5.25. Ex ea parte homines diabolus temptat, qua eos per excrescentem humorem facile inclinari ad uitia conspicit, ut, secundum humoris consparsionem, adhibeat et temptationem. Lege Balaam, qui in figura diaboli contra populum Dei ex ea parte praecepit perniciosus praetendere laqueos ex qua sentit eos facilius esse lapsuros. Namet qui aquam alicubi deducit, non eam per aliam partem mittit nisi ubi impetum eius intendit.
5.26. Nullus culpam non existimet quam ex consparsione propria sustinet; sed quantum ualet, contra id quod tolerat, pugnet. Namsi consparsioni ceditur, temptationi uel uitio nequaquam resistitur.
5.27-28. Ideo diabolus in sacris eloquiis Behemoth, id est animal, dicitur quia de caelis lapsus ad terras cecidit. Ideo Leuiathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare uolubili uersatur astutia. Auis uero propterea nominatur quia per superbiam ad alta sustollitur. Et recte his tribus uocabulis appellatur, quia pro suo merito aerem quasi auis pro carcere meruit; terram, ut animal brutum sit; serpens, ut in huius saeculi mare insana iactetur fluctuatione. � Ex id enim quod per membra sua diabolus operatur, sortitur uocabula, ita ut quod singuli agunt, incitante illo, ipse nominetur ex eo. Quem enim non decipit diabolus? Vnde animal est, hoc est per carnis luxuriam temptat. Vnde serpens est, hoc est cupiditatis ac nocendi malitia. Quem autem nec sic decipit, insidiatur. Vnde auis est, hoc est superbiae ruina. Vndique enim dolos praeparat, quousque inueniat uiam per quam incautum decipiat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
