Latin
Book 3, lines 3.1.143-3.1.153
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.143-153
Not analysed yet
5. 29. Aliud est intrare in mentem cuiquam diabolum, aliud uero inhabitare. Namet in cordibus sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed non habitat in eis, quia in suo corpore non eos transducit. Qui uero in corpore eius sunt, ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum eius. Et si subripiat mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus reproborum; nam calore fidei mox excitatur ut exeat ab electis.
5. 30. Nonnulli, quos iam auido ore diabolus deuorauerat, rursus diuini iudicii occulta miseratione ab eius ore eripiuntur, et saluti restituuntur. Namsaepe multos, quos antiquus hostis luxuriae uoragine mersos tenuit, potentia diuina per paenitentiam ab eius faucibus traxit.
5. 31. Quomodo bonorum interitum propheta electam dicit esse diaboli escam, dum alibi scriptum sit de illo: Fenum sicut bos comedet, nisi quod in oculis Dei fenum sunt, qui electus cibus secundum homines esse uidentur? Ac per hoc, qui de bonorum numero pereunt, apud homines electi, apud Deum fenum existunt.
5. 32. Eum diabolus iam deglutisse dicitur quem iam perfecto scelere deuorasse uidetur. Eum uero quem non deglutiuit operis perfectione, sed temptationum inlecebris mordet ut deuoret, adhuc quasi in maxillam mandit. Vnde et Paulus habet stimulos carnis quibus humilietur, non habet peccandi perfectionem qua deglutiatur.
5. 33. Os diaboli uerba eius sunt. Verba uero eius inspirationes occultae sunt quibus corda hominum adloquens occultis urit cupiditatibus.
5. 34. Quidam ob incorreptibilem iniquitatem, quia sponte non corriguntur, inmundis spiritibus uexandi traduntur, ut arripiendi eos daemones corporaliter habeant potestatem, terroribusque eorum afflicti humilientur, paeniteant et saluentur, sicut et apostolus corinthiis scribens dicit: Tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit. Vtile est enim quosdam peccantes, ut in anima saluentur, Satanae corporaliter deputari, quatenus ex praesenti correptione futurum iudicium timeant, et de cetero delinquere caueant. Quidam autem potestati daemonum ad emendationem deputantur; quidam uero despecti ad solam perditionem traduntur.