# Sententiae Libri III 3.1.155-165

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.155-3.1.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.155

5.35. Numquam uacat diabolus aduersus hominem iustum. Aut enim tribulationes cordis illi exaggerat, aut dolores corporis suscitat. Hinc est quod apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colafizet.
5.36. Saepe iusti mentem uariis uexationum doloribus uis daemonum cruciat, unde interdum usque ad desperationis angustiam coarctatur. Permanenti autem in Dei amore animae et ipsa talis angustia ad meritum proficit. Namsiue in animo, seu in corpore, per instinctum inmundorum spirituum quaelibet aduersa iustus patiatur, ex Dei utique permissu id patitur. Quod si hoc ipsud ad Dei gloriam humilis referat, et dicat quod pro corporis passione Iob dixit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus?iste non separatur a Deo, sed coniungitur, quamlibet atroci angustia torqueatur.
5.37. Multa iustus aduersa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus temptamentis perire uitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem culpae non reputat quod de suae maiestatis permissu nolens qui patitur portat. Namibi peccamus, ubi cupiditate uel uoluntate deflectimus; ubi uero uiolenter addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et facinore est. Sed qui Deum pro inrogata laudat miseria, commissa procul dubio caret facinora.
VI. De temptamentis somniorum.
6.1. Plerumque daemones in noctibus occurrentes humanos sensus per uisiones conturbant, ut formidolosos et timidos faciant, quotiens et desperatione peccatorum mentem conuersi per soporem conturbant, horrendaque gehennae supplicia minitant. Nonnumquam autem et aperta inpugnatione crassantes humana corpora uerberant, quod tamen. Deo permittente, malorum fit ad uindictam, iustorum ad tolerantiae gloriam.
6.2. Plerumque immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam uana spei prosperitate inludunt. Quosdam uero, quos formidare aliqua aduersa persentiunt, dormientes inani terrore concutiunt. Sicque miserorum corda uariis inlusionibus intentantes, modo uacua prosperitate demulcent, modo uana formidine terrent.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
