# Sententiae Libri III 3.1.167-171

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.167-3.1.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.167

6.3-5. Qui aut nullis aut raris conscii sunt delictis, aut numquam aut raro terroribus fatigantur nocturnis; sed placato somno quiescentes, interdum etiam per soporem quaedam arcana et mystica contuentur ac uident. Qui uero corda sua grauioribus uitiis polluerunt conscientiae pauore inlusi, species tremendas aspiciunt. Fallax enim imago mentes miserorum diuersis eludit imaginibus et quos uigilantes in uitia traxit, dormientes fatigat, ut numquam securos requiescere sinat. � Nonnunquam etiam electorum mentes horrendis imaginibus somniorum spiritus inmundi terrificare conantur, et quos uigilantes uitiis temptant nec superant, acriter dormientes inpugnant. � Sancti autem etsi ad momentum huiusmodi uisionibus commoueantur, mox tamen euigilantes inlusionum uanitates despiciunt, intentionemque suam protinus ad Deum conuertunt.
6.6-7. Diuersae qualitates sunt somniorum. Quaedam enim ex saturitate seu inanitione occurrunt, quae etiam per experientiam nota sunt. Quaedam uero ex propria cogitatione oriuntur; nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus recognoscimus. � Nonnullae autem uisiones spirituum inmundorum fiunt inlusione Salomone probante: Multos, inquit, errare fecerunt somnia et inlusiones uanae. Porro quaedam iusto fiunt modo, id est supernae reuelationis mysterio, sicut legitur in lege de Ioseph filio Iacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur. Vel sicut in euangelio de Ioseph sponso Mariae, qui ut fugiret cum puero in Aegyptum somnio admonetur. Nonnumquam et permixtae accedunt uisiones, id est cogitatione simul et inlusione, atque item cogitatione et reuelatione, Danihelo dicente: Tu, inquit, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec; qui reuelat mysteria ostendit tibi quae uentura sunt. Etenim saepe ea in quibus cogitationum nostrarum sensum porrigimus, quodam mentis excessu reuelantur, dum requiescimus.
6.8. Quamuis nonnulla uera sint somnia, facile tamen eis credi non opus est, quia diuersis imaginationum qualitatibus oriuntur, et unde ueniant rare considerantur. Tam facile igitur somniis fides habenda non est, ne forte Satanas, in angelum lucis se transformans, quemlibet incautum fallat, et aliqua erroris fraude decipiat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
