Latin
Book 3, lines 3.1.173-3.1.189
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.173-189
Not analysed yet
6. 9. Nonnumquam interdum daemones deceptoria fraude ita quosdam curiosos obseruantesque inludunt, ut quaedam somnia non aliter eueniant quam ostenduntur. Vt enim in multis fallant, interdum et uera pronuntiant. Sed quamuis ita accedant, contemnenda sunt, ne forte de inlusione procedant, recolentes testimonium scripturae dicentis: Si dixerint uobis, et ita euenerit, non credatis.
6. 10a. Somnia similia sunt auguriis, et qui ea intendunt, reuera auguriare noscuntur.
6. 10b. Non esse uera somnia quae cogitans animus die noctuque sibi imaginatur; mentes enim nonnunquam ipsa sibi somnia fingunt.
6. 11-12. Saepe, dum priora mala per tristem memoriam ac gehennae uindictam in nobis ipsis recolendo imaginamus, huius modi mentis imaginationes aut de praeteritis admissis aut de futuris suppliciis memoria uigilantibus fiunt, et per uisiones somniaque occurrunt, et cogitantium mentes concutiunt. Namuna ui memoriae fiunt utraque, siue uigilantibus, siue dormientibus nobis. �Tali enim animi monitione horribili pauore etiam per quietem concutimur, et quam grauia sunt quae commisimus, et quam dura quae pertimescimus, mentis aspectu etiam in somnia contemplamur.
6. 13. Non esse peccatum quando nolentes imaginibus nocturnis inludimur; sed tunc esse peccatum si, antequam inludamur, cogitationis affectibus praeuenimur. Luxuriae quippe imagines quas in ueritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxie, si non concupiscendo occurrent.
6. 14. Qui nocturna inlusione polluitur, quamuis etsi extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc ut temptaretur culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat.
VII. De oratione.
7. 1. Hoc est remedium eius qui uitiorum temptamentis exaestuat, ut quotiens quolibet tangitur uitio totiens ad orationem se subdat, quia frequens oratio uitiorum inpugnationem extinguit.
7. 2. Tam perseueranter intendere oportet animum nostrum orando atque pulsando, quousque inportunas desideriorum carnalium suggestiones quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus, ac tamdiu insistere, quousque persistendo uincamus. Namneglegentes orationes nec ab ipso homine impetrare ualent quod uolent.