# Sententiae Libri III 3.1.191-203

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.191-3.1.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.191

7.3. Quando quisque orat, Sanctum ad se Spiritum aduocat. At ubi uenerit, confestim temptamenta daemoniorum quae se mentibus humanis inmergunt, praesentiam eius ferre non sustinentes effugiunt.
7.4. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim uerba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Quod si tacite cor oret et uox sileat, quamuis hominibus lateat, Deo latere non potest, qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio orare corde sine sono uocis, quam solis uerbis sine intuitu mentis.
7.5. Numquam est sine gemitu orandum, nam peccatorum recordatio maerorem gignit. Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus, et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque, cum Deo adsistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam grauia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus.
7.6. Mens qualem se in orationem offert, talem post orationem conseruet. Namnihil proficit oratio, si denuo committitur unde iam uenia postulatur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat delinquendo non iterat.
7.7. Mens nostra caelestis est, et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus inpeditur. Apta est enim ad bonum in sua natura, in aliena uero turbatur.
7.8. Pura est oratio quam in suo tempore saeculi non interueniunt curae; longe autem a Deo est animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Tunc ergo ueraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed ualde pauci sunt qui tales orationes habeant. Et licet in quibusdam sint, difficile tamen ut semper sint.
7.9-10. Mens quae ante orationem uacans a Deo inlicitis cogitationibus occupatur, dum in orationem uenerit, confestim illi imagines rerum quas nuper cogitauit occurrunt, aditumque precis obstruunt, ne se mens libera ad caeleste desiderium erigat. � Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum uere et simpliciter dirigatur. Namreuera tunc inpetranda diuina munera credimus, quando simplici affectu adsistimus cum oramus.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
