# Sententiae Libri III 3.1.205-219

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.205-3.1.219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.205

7.11. Multis modis interrumpitur orationis intentio, dum se per incuriam uana mundi ingerunt in cuiuscumque orantis animo. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis mentibus ingerit quando orantem aspexerit.
7.12. Duobus modis oratio inpeditur ne inpetrare quisque ualeat postulata: hoc est si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum, dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, et ad ea quae inpetrare precibus cupit, mentem libere erigit.
7.13. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, iuxta Domini sententiam, peccat qui pro inimicis non orat.
7.14. Sicut nullum proficit in uulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil proficit oratio illius cuius adhuc dolor in mente, uel odium manet in pectore.
7.15. Tantus esse debet orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis affectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo, ut apostolus ait, unusquisque in fide nihil dubitans, nam qui dubitat similis est undae maris, quae uento fertur atque dispargitur.
7.16. Diffidentia nascitur inpetrandi orata, si se adhuc animus sentiat circa peccandi affectionem uersari. Non enim potest habere precis certam fiduciam, qui adhuc in praeceptis Dei pigritat, et peccati recordationes delectat.
7.17. Qui a praeceptis Dei auertitur, quod in oratione postulat non meretur, nec inpetrat ab illo bonum quod poscit cuius legi non oboedit. Si enim id quod Deus praecipit facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus. Namsicut scriptum est: Qui auertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius execrabilis erit.
7.18. Multum apud Deum utraque sibi necessario commendatur, ut oratione operatio et opere fulciatur oratio. Vnde etiam Hieremias ait: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum. Cor enim cum manibus leuat, qui orationem cum opere subleuat. Namquisquis orat, et non operatur, cor leuat, et manus non leuat. Quisquis uero operatur, et non orat, manus leuat et cor non leuat. Sed quia et operare necesse est et orare, bene iuxta utrumque dictum est: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum, ne de neglegentia mandatorum corde reprehendamur, dum salutem nostram obtinere aut sola oratione, aut sola operatione contendimus.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
