Latin
Book 3, lines 3.1.221-3.1.235
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.221-235
Not analysed yet
7. 19. Postquam bonum opus agimus, lacrimae orationum fundantur, ut meritum actionis humilitas inpetret precis.
7. 20. Culpabiliter manus ad Deum expandit qui facta sua orando iactanter prodit, sicut pharisaeus in templo iactanter orabat, seque magis quam Deum de operibus iustis laudare uolebat.
7. 21. Quorundam oratio in peccatum conuertitur, sicut de Iuda proditore scribitur. Qui enim iactanter orat, laudem adpetendo humanam, non solum quia eius oratio non delet peccatum, sed et ipsa uertitur in peccatum. Sicut Iudaei uel heretici, qui licet ieiunare et orare uideantur, eorum tamen oratio non illis ad purgationis proficit meritum, sed mutatur potius in peccatum.
7. 22. Ideo interdum oratio electorum in pressuris eorum differtur, ut impiorum peruersitas augeatur. Verum dum iusti temporaliter audiuntur, pro eorum fit salute qui eos adfligunt, ut, dum illis temporali remedio subuenitur, prauorum oculi ad conuersionem aperiantur. Vnde et trium puerorum frigidus ignis fuit, ut Nabuchodonosor Deum uerum agnosceret. Sicut et propheta in psalmis ait: Propter inimicos meos eripe me.
7. 23. Proinde tardius exaudiuntur quorundam orationes, ut, dum differuntur, fortius excitatae maioribus praemiis cumulentur: exemplo pruinarum et repressione messium, in quibus quanto tardius sata semina exeunt, tanto ad frugem cumulatius crescunt.
7. 24. Quotiens orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus, ut hoc ipsud quod differimur diuinae reputetur iustitiae et culpae nostrae.
7. 25. Interdum quod perseueranter orantes non cito exaudimur, utilitatis nostrae est, non aduersitatis. Saepe enim multos Deus non exaudit ad uoluntatem, ut exaudiat ad salutem.
7. 26. Multi orantes non exaudiuntur, prouidendo illis Deus meliora quam petunt, sicut contingere solet paruulis, qui, ne in scolis uapulent, Deum exorant. Sed non datur illis postulationis effectus quia inpedit talis exauditio ad profectum. Non aliter quibusdam contingit electis: deprecantur enim Deum pro nonnullis uitae huius commodis, uel aduersis. Prouidentia uero diuina temporaliter eorum desiderio minime consulit, quia meliora illis in aeternum promittit.