# Sententiae Libri III 3.1.237-255

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.237-3.1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.237

7.27-28. Oratio priuatis locis oportunius funditur, magisque obtentum inpetrat, dum Deo tantum teste depromitur. � Proprium autem hypocritarum est offerre se in oratione uidentibus; quorum fructus est non Deo placere, sed gloriam ab hominibus conparare.
7.29. Non in multiloquio exaudiuntur homines a Deo, quasi plurimis eum uerbis conentur inflectere. Neque enim conciliat eum multiplex orantis sermo, sed pura sinceraque orationis intentio.
7.30a. Bonum est corde semper orare, bonum etiam et sono uocis Deum spiritalibus hymnis glorificare.
7.30b. Nihil est sola uoce canere sine cordis intentione; sed sicut ait apostolus: Cantantes in cordibus uestris, hoc est non solum uoce sed corde psallentes. Vnde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente.
7.31. Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta inuitat. Namquamuis dura sint carnalia corda, statim ut psalmi dulcedo insonuerit, ad affectum pietatis animum eorum inflectit.
7.32. Dum christianum non uocis modulatio, sed tantum uerba diuina, quae ibi dicuntur debeant commouere, nescio quo tamen pacto modulatione canentis maior nascitur conpunctio cordis. Multi enim repperiuntur qui, cantus suauitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrimas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suauissima.
7.33. Oratio in praesenti tantum uita pro remedio peccatorum effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Cuius operis ministerium quicumque fideliter intentaque mente exequitur, quodammodo angelis sociatur.
VIII. De lectione.
8.1. Orationibus mundamur, lectionibus instruimur; utrumque bonum, si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere.
8.2. Qui uult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Namcum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum uero legimus, Deus nobiscum loquitur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
