# Sententiae Libri III 3.1.257-273

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.257-3.1.273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.257

8.3. Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus; quae autem didicimus, meditationibus conseruamus.
8.4. Geminum confert donum lectio sanctarum scripturarum, siue quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi uanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Excitati enim saepe illius sermone, subtrahimur a desiderio uitae mundanae, atque accensi in amore sapientiae, tanto uana spes mortalitatis huius nobis uilescit, quanto amplius legendo spes aeterna claruerit.
8.5. Geminum est lectionis studium: primum quomodo scripturae intellegantur, secundum qua utilitate uel dignitate dicantur. Erit enim antea quisque promptus ad intellegendum quae legit, sequenter idoneus ad proferendum quae dicit.
8.6. Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum erit promptissimus. Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noueris non implere. Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo, recta quae didicimus implere debemus.
8.7. Lex Dei et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium in eis qui eam bene uiuendo custodiunt; poenam uero qui eam male uiuendo contemnunt.
8.8. Omnis qui a praeceptis Dei discedit opere, quotiens eadem Dei praecepta legere uel audire potuerit, corde suo reprehensus confunditur, quia id quod non agit memoratur, et teste conscientia interius accusatur. Vnde et Dauid propheta deprecatur dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Grauiter namque unusquisque confunditur, quando mandata Dei uel legendo uel audiendo respicit, quae uiuendo contemnit. Corde enim reprehenditur, dum mandatorum meditatione docetur, quia non impleuit opere, quod diuina didicit iussione.
VIIII. De adsiduitate legendi.
9.1. Nemo potest sensum scripturae sanctae cognoscere, nisi legendi familiaritate, sicut scriptum est: Ama illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
9.2. Quanto quisque magis in sacris eloquiis adsiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intellegentiam capit; sicut terra, quae quanto amplius excolitur, tanto uberius fructificatur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
