# Sententiae Libri III 3.1.275-289

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.275-3.1.289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.275

9.3. Quanto amplius ad quamlibet artem homo conscendit, tanto magis ad hominem ars ipsa descendit, sicut in lege scribitur: Moyses ascendit in montem, et Dominus descendit.
9.4. Verum est de otio spiritali, quod ille tantum secreta diuinorum scrutabitur mandatorum, qui ab actione terrenae curae auocauerit animum, et sedula familiaritate scripturis sanctis inhaeserit. Nam sicut caecus et uidens potest quidem uterque ambulare, sed non consimili libertate, dum caecus pergens quo non uidet, offendat, uidens uero offendicula caueat, et quo sit pergendum agnoscat; sic et qui nubilo terrenae curae fuscatur, si temptet Dei perscrutare mysteria non ualet, quia caligine curarum non uidet. Quod ille tantundem efficere ualet, qui sese de exterioribus saeculi curis abstrahit, et totum scripturarum meditationi defigit.
9.5. Quidam habent intellegentiae ingenium, sed neglegunt lectionis studium; et quod legendo scire potuerunt, neglegendo contemnunt. Quidam uero amorem sciendi habent, sed tarditate sensus praepediuntur; qui tamen adsidua lectione sapiunt quod ingeniosi per desidiam non nouerunt.
9.6. Ingenio tardus, etsi non per naturam, per assiduitatem tamen lectionis augmentat. Namquamuis sensus hebetudo sit, frequens tamen lectio intellegentiam adhibet.
9.7. Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii praemium percipit, ita qui praestitum sibi ex Deo ingenium intellegentiae neglegit, condemnationisreusexistit, quia donum quod accepit despicit, et per desidiam derelinquit.
9.8. Quidam Dei iudicio donum scientiae quod neglegunt accipiunt, ut durius de rebus creditis puniantur. Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter inueniunt, ut pro maximo exercitio laboris maximum praemium habeant retributionis.
X. De doctrina sine gratia.
10.1-2. Doctrina sine adiuuante gratia, quamuis infundatur auribus, ad cor numquam descendit; foris quidem perstrepit, sed interius nihil proficit. Tunc autem Dei sermo infusus auribus ad cordis ultima peruenit, quando Dei gratia mentem interius, ut intellegat, tangit. � Sicut enim quosdam flamma caritatis suae Deus inluminat ut uitaliter sapiant, ita quosdam frigidos torpentesque deserit ut sine sensu persistant.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
