# Sententiae Libri III 3.1.329-349

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.329-3.1.349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.329

13.6. Omnis saecularis doctrina spumantibus uerbis resonans, ac se per eloquentiae tumorem adtollens, per doctrinam simplicem et humilem christianam euacuata est, sicut scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
13.7. Fastidiosis atque loquacibus scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent; gentili enim eloquentiae conparata uidetur illis indigna. Quod si animo humili mysteria eius intendant, confestim aduertunt quantum excelsa sunt quae in illis despiciunt.
13.8. In lectione non uerba sed ueritas est amanda. Saepe autem repperitur simplicitas ueridica, et conposita falsitas quae hominem suis erroribus inlicit et per linguae ornamenta laqueos dulces adspargit.
13.9. Nihil aliud agit amor mundanae scientiae, nisi extollere laudibus hominem. Namquanto maiora fuerint litteraturae studia, tanto animus arrogantiae fastu inflatus, maiore intumescit iactantia. Vnde et hene psalmus ait: Quia non cognoui litteraturam, introibo in potentias Domini.
13.10. Simplicioribus litteris non est proponendus fucus grammaticae artis. Meliores sunt enim communes litterae, quia simpliciores, et ad solam humilitatem legentium pertinentes; illae uero nequiores quia ingerunt hominibus perniciosam mentis elationem.
13.11. Meliores esse grammaticos quam hereticos; heretici enim haustum letiferi sucus hominibus persuadendo propinant; grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus adsumpta.
XIIII. De conlatione.
14.1. Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita autem conlatione maiorem intellegentiam praebet; melius est enim conferre quam legere.
14.2. Conlatio docibilitatem facit; nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe obiectionibus latens ueritas adprobatur. Quod enim obscurum est aut dubium, conferendo cito perspicitur.
14.3. Multum prosunt in conlatione figurae. Res enim quae minus per se aduertuntur, per conparationem rerum facile capiuntur. Namsaepe sub specie alia scripturae diuinae spiritales causas insinuant; et nisi per aliqua euidenti ostensione, uix apparent occulta legis mysteria.
14.4. Sicut instruere solet conlatio, ita contentio destruit. Haec enim, relicto sensu ueritatis, lites generat et, pugnando uerbis, etiam in Deum blasphemiam. Inde haereses et scisma, quibus subuertitur fides, ueritas corrumpitur, scinditur caritas.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
