# Sententiae Libri III 3.1.351-369

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.351-3.1.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.351

14.5. Contentiosorum studium non pro ueritate sed pro appetitu laudis certatur, tantaque est in his peruersitas, ut ueritati cedere nesciant, ipsamque rectam doctrinam euacuare contendant.
14.6. In disputatione fidelium cauenda est propositionum artificiosa subtilitas, quae callidis obiectionibus retia tendit; ita enim uersutis adsertionibus prauorum disputatio innodatur, ut recta esse simulent quae peruersa persuadent.
14.7. Lectio memoriae auxilium eget; quod si fuerit naturaliter tardior, frequenti tamen meditatione acuitur ac legendi adsiduitate collegitur.
14.8. Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legentis oblitterat. Quod si breuis sit, submotoque libro sententia retractetur in animo, tunc sine labore legitur, et ea quae lecta sunt recolendo memoria minime exciduntur.
14.9. Acceptabilior est sensibus lectio tacita quam aperta; amplius enim intellectus instruitur quando uox legentis quiescit et sub silentio lingua mouetur. Namclare legendo et corpus lassatur et uocis acumen obtunditur.
XV. De contemplatione et actione.
15.1. Actiua uita innocentia est operum bonorum, contemplatiua speculatio supernorum; illa communis multorum est, ista uero paucorum.
15.2. Actiua uita mundanis rebus bene utitur, contemplatiua uero mundo renuntians, soli Deo uiuere delectatur.
15.3a. Qui prius in actiua uita proficit, ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis inuenitur.
15.3b-4. Quicumque adhuc temporalem gloriam, aut carnalem adfectat concupiscentiam, a contemplatione prohibetur, ut positus in actualis uitae operatione purgetur. In ista enim prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt uitia, ut in illa iam pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque pertranseat. Et licet conuersus statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen ratione cogitur ut prius in actiuae uitae operatione uersetur. � Exemplum enim actiuae et contemplatiuae uitae de Iacob sume qui dum ad Rachel, hoc est ad uisum principium, destinaret quae contemplationem significat, Lia illi, hoc est laboriosa uita, subponitur quae actiuam demonstrat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
